Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod tametsi nouum esse appareat, gloria tamen armis et sanguine parta ab ineunte post diluuium saeculo Thyrae filiis genuina est et haereditaria. Nam Dacos et Missos et Thraces (ut caeteros interim ommittam) bellicosos semper fuisse (ut Modestus [ERROR: no reftable :] Modestus de uocalibus rei militaris (71) et Robertus Valturius inquiunt) [ERROR: no reftable :] Rob. Val. de re militari, libro primo. (72) manifestum est, ut ipsum Martem fabulae apud eos natum esse confirment. [ERROR: no reftable :]Mars natus apud Slauos. Quid dicam de Macedonibus, inter quos oriundus fuit Philippus rex, [ERROR: no reftable :]Philippus Macedo Slauus fuit. Alexandri Magni pater, qui (ut Plutarcus [ERROR: no reftable :] Plutar. de Alexandro magno. (73) Iustinusque [ERROR: no reftable :] Iusti. li. VIII. (74) ac Sabellicus [ERROR: no reftable :] Sab. Aenea. IV. lib. III. (75) et multi alli referunt) amplissimas Graeciae urbes suis legibus parere compulit et ad sua usque tempora liberam Graeciam iugo seruitutis pressit praestantiumque regum gloriam rebus strenue gestis adaequauit? Quid demum dicam de Alexandro Magno, Philippi filio, [ERROR: no reftable :]Alexander Magnus fuit Slauus qui (ut primi Macabaeorum primo dicitur) [ERROR: no reftable :] Primi Macabeo. primo. (76) pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius. Quem tametsi uarii uates disertissimique oratores summo studio commendauerint, nunquam tamen digne pro meritis laudauerunt. Ille enim Dario, inclyto Persarum et Medorum rege, ter aperto Marte deuicto, occupata uniuersa Scythia, euersa Aegypto, edomitis barbaris Hyrcaniam incolentibus, superato Porro, strenuissimo Indorum rege, suoque imperio adiectis Indis Bactrianos et Sogdianos, [ERROR: no reftable :]Victoriae Alexandri Magni. inuictum (ut ita loquar) hominum 70 genus, deuicit totamque Asiam et non spernendam Europae partem (quemadmodum Iustinus [ERROR: no reftable :] Iusti. lib. XII. (77) Plutarcusque [ERROR: no reftable :] Plutar. de Alexan. (78) ac Q. Curtius [ERROR: no reftable :] Q. Cur. de gestis Alexandri. (79) et multi alii tradunt) Macedonicum iugum ferre coegit et (quemadmodum diuus refert Hieronymus) [ERROR: no reftable :] Hieronymus. (80) ab Illyrio et mari Adriatico usque ad Indicum occeanum et Gangem fluuium non tam preliis quam uictoriis percucurrit et duodecim annis Europae partem et omnem sibi Asiam subiugauit. Verum enimuero, praestantissime regum Alexander, si caetera te monumenta Slauum esse tacerent, unicum hoc ampliandi nominis tui desiderium ardensque adipiscendae gloriae feruor abunde produnt ea te ex gente oriundum esse, quae rebus praeclare gestis nomen ex gloria deriuatum merito est adepta. Consulto praetereo magnam ex Macedonibus Alexandri Magni sociorum successorumque multitudinem bellorum gloria et patratorum a se operum (quemadmodum Plutarcus [ERROR: no reftable :] Plutar. in uitis diuersorum. (81) et plures alii meminerunt) praestantia iuste inter illustres uiros computandam, nam (ut caetera mundi regna ommitam) Diodoro Siculo teste [ERROR: no reftable :] Diodo. Sicu. lib. primo. (82) Macedones et qui ab eis manarunt annis ducentis septuaginta sex Aegyptiis imperauere. Libet solummodo Aristotelis Macedonis et proinde Slaui reminisci, [ERROR: no reftable :]Aristoteles Slauus fuit. ut noueris Slauis et robur corporis simul cum animi celsitudine necnon et ingenium ad prosequenda literaria studia non defuisse. Aristoteles enim (quemadmodum Diogenes Laertius tradit) [ERROR: no reftable :] Dioge. Laer. de Aristotele. (83) ex Stragera, obscuro (ut Guarinus inquit) [ERROR: no reftable :] Guarinus de Aristotele. Macedoniae oppido, oriundus fuit, [ERROR: no reftable :]Stragera, opidum Macedoniae, patria Aristotelis. qui humani intellectus aciem transgressus uelut oraculum quoddam abdita aedidit, obscura illustrauit, dubia firmauit, ambigua remouit, respuenda contempsit, 71 abolita innouauit, repellenda deiecit et tanquam fidelis naturae nuncius, quicquid humano fere lumine conspici ualet, intellexit. [ERROR: no reftable :]Vide quantus Aristoteles. Attende, quaeso, Slauonici generis uirorum praestantiam et conspice, si tot et tanta non deficientibus, qui posteris ea legenda traderent, a Macedonibus, exigua Slauorum portione, notatu digna opera referuntur, quid si totius Slauonici generis pristina gesta fideliter essent recensita? Heu quantum gloriae nobis ademptum credimus, quia per multa annorum curricula, qui futuris saeculis innumerabilia Slauorum praeclara opera aspicienda proponerent, defuerunt. Nam si quid sparsim de eis et quasi praeter intentum, dum propria extollunt, ab aduersae factionis auctoribus exaratum fuit, sic ieiune aut aliter, quam res gesta est, scriptum inuenies, quod maiorem sibi historiae ethnicae partem uendicante adulatione [ERROR: no reftable :]Adulatio maiorem ethnicae historiae partem sibi uendicat. eos de hostibus gladio cominus, non autem literis dimicare consuetis locutos fuisse non uerearis. Stelicon uel (ut Platina inquit) [ERROR: no reftable :] Platina de Zozimo Pontifice. (84) Stilco, quo duce (ut idem post Prosperum autumat) [ERROR: no reftable :] Prosper in additione ad Eusebium et Hieronymum de temporibus. (85) Radagasius, Gothorum rex, in montibus Fesulanis fusus fuit, [ERROR: no reftable :]Stelicon Vandalus Radagasium regem Gothorum apud Fesulas fudit. ut de multis ac pene infinitis unum in medium adducam, uir strenuissimus bellorumque Sabellico teste [ERROR: no reftable :] Sab. Aenea. VII. lib. IX. (86) calentissimus, ad quem Claudiani poetae [ERROR: no reftable :] Claudia. poeta. (87) exstant lucubrationes, Honorii quarti Augusti tempore Romanorum comes, ex inbelli Vandalorum gente (ut Orosius tradit) [ERROR: no reftable :] Oro li. VII. (88) oriundus fuit. Efrenis tamen (ut Blondus praedicat), [ERROR: no reftable :] Blon. de prime. lib. II. (89) quam Philippus Bergomas [ERROR: no reftable :] Supple. cro. lib. IX. (90) ferocissimam fuisse scribit, Vandalorum natio, penetratis stricto mucrone atrocibus Germanorum prouinciis Gallias (quemadmodum Blondus Forliuiensis comprobat) [ERROR: no reftable :] Blon. dec. prime lib. primo. (91) exterminauit et post 72 multa commissa praelia crassationesque saeuissimas in Hispanos transfretato (testibus Paulo Diacono [ERROR: no reftable :] Pau. Diaco. li. XV. ad Historiam Eutropii. (92) Sabellicoque [ERROR: no reftable :] Sab. aene. VII. li. IX. (93) ac Platina) [ERROR: no reftable :] Plat. de Sixto et Leo. pontificibus. (94) Gaditano aequore totam Africam caede, incendiis ac rapinis euertit. Inter quae mala (auctore Possidonio) sanctissimus ille Ecclesiae doctor Augustinus extremum spiritum exhalauit. [ERROR: no reftable :] Possido. in legenda s. Augustini.

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.