Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed cur, quaeso, non sic Horrate Macedoni, si Macedones Graeci erant, sicut Dioxippo Graeco Graeci fauerunt? Quamobrem, si alicubi, praecipue apud barbaros Alexander Magnus Graecus fuisse perhibetur, id ita actum esse cognoscas, [ERROR: no reftable :]Cur Alexander Magnus Graecus fuisse perhiberetur, praecipue a barbaris. quod, quum ob antiqua Graecorum cum orientalibus praelia Graeci ex omnibus Europae populis magis eis innotescerent, omnes occidentis uiros Graecos esse iudicauerunt, quemadmodum et hisce nostris temporibus Graeci et Thurcae et omnes passim orientis populi uniuersos catholicae fidei occidentalis orae uiros Francos esse arbitrantur. Sed ad Histros mea nunc uergente oratione [ERROR: no reftable :]Et Histri sunt Slaui. mirari satis nequeo Blondi Foroliuiensis [ERROR: no reftable :] Blondus de Italia illustrata, in tractatu de Histria. (48) ac Philippi Bergomatis [ERROR: no reftable :] Supple. cro. lib. IX. (49) necnon et quorundam aliorum, ut peritissimum a nobis auferre suisque connumerare diuum possint Hieronymum, Histriam Italiae esse prouinciam astruentium erga nos aemulationem, cum situ ac moribus et sermone Histria ab Italis distinguatur omnesque circum adiacentes populi Histria Italiae intimiores, ut Tergestini [ERROR: no reftable :]Tergestini ac Goricienses [ERROR: no reftable :]Goricienses. et quidam alii, passim non alio quam Slauorum idiomate ad inuicem coutantur. Quamquam propter locorum uicinitatem et continuam cum Italis consuetudinem Histri, praesertim (ut papa Pius inquit) [ERROR: no reftable :] Papa Pius in Europa sua. (50) qui maritimam oram incolunt, quemadmodum et Dalmatae Italico 65 sermone, quum eis libuerit, colloquantur. Sed legant hi Appianum Alexandrinum [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri. (51) Illyrica praelia sub compendio recensentem, qui Demetrium Pharium, conciuem uestrum, Histros, Illyriorum (ut ipse dicit) nationem, armata manu obtinuisse tradit. [ERROR: no reftable :]Demetrius Pharius Histros Illyriorum nationem subegit. Quapropter (sicut recte papa Pius dicit) [ERROR: no reftable :] Papa Pius in Europa. (52) Histria inconuenienter Italiae iungitur Adriatico sinu disiecta et in peninsulae modum circumdata mari. [ERROR: no reftable :]Histria in modum peninsulae.

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.