Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quibus si Thraciam Gethasque ac Dacos necnon et Phryges, qui (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. li. VII. (40) Thracium genus sunt uno eodemque cum his omnibus prouintiis sermone utuntur, addideris, Slauonici generis potentiam amplitudinemque compertam habebis. Quid 62 quod, quemadmodum Harthmanus Schedel in cronica historiata dicit, [ERROR: no reftable :] Harthmanus in cro. historiata. Amazones Gotthorum, qui exierunt de inferiori Europae Scythia, uxores fuerunt? [ERROR: no reftable :]Amazones, Gothorum, qui Slaui sunt, uxores fuerunt. Quae maritis suis dolo interfectis uirorum suorum arma arripientes, hostes uirili animo aggressae de maritorum suorum nece sumpserunt debitam ultionem. Quae in posterum uariis bellis proficientes magnam Asiae partem sibi subegerunt. Getulli etiam Gethae dicuntur fuisse. [ERROR: no reftable :]Getulli Africe populi a Gethis orti. Qui ingenti agmine a locis suis naues conscendentes loca Syrtium in Lybia occuparunt et, quia ex Gethis uenerant, deriuato nomine (ut Ioannes Balbus dicit) Getulli cognominati sunt. [ERROR: no reftable :] Catholicon in dictione Getha. Quapropter (Isidoro teste) [ERROR: no reftable :] Isido. ethi. li. IX. cap. II. (41) opinio est apud Gotthos ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi uocare. Quodsi pro eo, quod Macedones Graecis, Histros autem Italis quidam authorum connumerari oportere autumant, Thyrae eos posteritatem et proinde Slauos esse quis inficiatur, [ERROR: no reftable :]An Macedones et Hystri sint Slaui. ego, quantum ad Macedones attinet, sibi Q. Curtii de gestis Alexandri Magni sententiam obicio, [ERROR: no reftable :] Q. Cur. li. V. (42) qui luce clarius Macedonum linguam a Graecorum sermone distinguit, ita quod clare potest conspici Macedonum sermonem a toto Alexandri Magni exercitu, cuius non contemnenda pars Graeci erant, minime intelligi potuisse. [ERROR: no reftable :]Patrius sermo Macedonum difert a Graecorum sermone. Nam quum Alexander Phylotae Macedoni, Parmenonis filio, causam suam coram multitudine acturo dixisset: Macedones, Phylota, de te iudicaturi sunt. Quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus, renuente Phylota patrio uti sermone, quoniam ab omnibus intelligi non poterat, Alexander Phylotam patrii sermonis odio teneri est contestatus. Si igitur Macedones Graeci erant, cur apud Graecos Graece loqui 63 Phylotas respuisset? Praecipue quia ex Graecarum eruditione literarum nullo congruentius quam Graecorum sermone loqui poterat, si Macedones Graeci essent. Quia (ut Plinius inquit) [ERROR: no reftable :] Pli. li. VII. capi. LVII. (43) gentium consensus tacitus primus omnium conspirauit, ut Ionum literis uterentur. [ERROR: no reftable :]Omnes gentes Graecorum use sunt literis. Patrius igitur Macedonum sermo a communi, quem Graecorum fuisse coniicimus, totius Alexandri Magni exercitus sermone discrepans, aperte indicat Macedones Graecis minime connumerari, quum ex antiqua sermonis unitate generis unitas abunde soleat demonstrari eosque eiusdem generis esse opinemur, quibus a teneris unguiculis simul cum materno ubere loquelle commertium concessum est. Quamobrem in illa solemni Genesis XI. [ERROR: no reftable :] Genesis XI. (44) Nembrotica linguarum divisione nullo ex auctoribus contrarium docente Macedonibus proprium idioma minime sortitis, quum ex ipsa Graecorum et Macedonum sermonis diuersitate Macedones nequaquam Graecos esse satis superque lucide ostenderimus, labii Slauorum, cuius et in presentia sunt (quemadmodum Philippus Bergomas testatur), [ERROR: no reftable :] Supple. cro. libro XII. (45) Macedones semper extitisse necesse est ut fateamur. Quid quod Thucydides [ERROR: no reftable :] Thucidides libro promo. (46) inter Bisantium et Polam, magnam Thraciae Myssiaeque partem necnon et uniuersum Illyrium complexus, late patentes regiones Macedoniam asserit nuncupari? [ERROR: no reftable :]inter Bisantium et Polam terras positas Thucidides appellat Macedoniam. Ac si aperte dicat. Thraciam Myssiamque ac Illyrium a Macedonibus minime parciendas fore existimo, quia Thraces Myssiosque ac Illyrios eodem generis uinculo Macedonibus colligari non ambigo. Astipulatur his Alexandri Magni Macedonis titulus, quo se regem Macedonum et Graecorum esse manifestat, necnon et genuina Macedonum et 64 Graecorum in moribus et conuictu diuersitas, ut nequaquam apud uiros eiusdem generis tanta morum contrarietas facile mihi ualeat persuaderi. Unde cum Dioxippus Atheniensis cum Horrata Macedone singulari esset pugnaturus certamine, inter milites Alexandri, quemadmodum Q. Curtius auctor est, Graeci erant, qui Dioxippo fauebant. [ERROR: no reftable :] Q. Curtio libro VIII. (47)

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.