Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed quis Illyrii pater fuerit, uaria super hoc fuisse fertur opinio. [ERROR: no reftable :]Pater Illyrii quis. Eustachius enim (quemadmodum Calepinus refert) [ERROR: no reftable :] Calepi. in dictione Illyria. (35) Cadmi eum fuisse filium docuit, Appianus autem Alexandrinus [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri. (36) Polyphaemo Illyrium ex Galatea cum Celto et Gallo, a quibus Celtae et Galli prodierunt, natum esse demonstrat. [ERROR: no reftable :]Celtus, a quo Celtae, et Gallus, a quo Galli, Illyrii fratres. Nota est fabula Polyphaemum cum caeteris 61 Cyclopibus fulmina Ioui in Aetna, monte Siciliae, fabricasse, unde Virgilius: "
Ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro "
, [ERROR: no reftable :] Vir. Aene. VII. (37) et Theodolus: [ERROR: no reftable :] Theodolus "Fulmina Cyclopedes Iouis imperio fabricantes". Sed siue Cadmi, siue Polyphaemi filius fuerit Illyrius, manifeste liquet uniuersos Illyrios suae ab eo originis initia suscepisse. Quorum tam eminens pugnandi uirtus semper fuit, quod (Sabellico teste) [ERROR: no reftable :] Sab. Aene. VI. lib. IX. (38) Tyberius Caesar bellum Illyricum, quod grauissimum omnium externorum bellorum post Punica bella, [ERROR: no reftable :]Bellum Illyricum externorum bellorum post Punica bella grauissimum. ut Suetonius Tranquillus inquit, [ERROR: no reftable :] Sueto. Tranquil. de Tyberio. (39) fuit, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus. Hinc Dionysius Punicus [ERROR: no reftable :] Diony. Punicus (interprete Rhennio Phannio) [ERROR: no reftable :] Rhennius Phannius de Illyrio dicit: Ad dextram partem protenditur Illyris alma, Posthanc Dalmatiae populorum Martia tellus. [ERROR: no reftable :]Dalmatia [ERROR: no reftable :]Martia tellus Nec te nominum uarietas exterreat, quoniam pro locorum, quae Thyre posteritas obtinuit, amplitudine necesse fuit uariis eos appellationibus recenseri. Nam eorum iuris, ut antiqua prouintiarum cognomina ommittam, fuit Ruscia, Cassubia, Pruscia, Masouia, Vandalia, Moscouia, Polonia, Slesia, Morauia, Bohemia, Pannonia, Carniola, Hystria, Lyburnia, Croatia, Dalmatia, Bosna, Rascia, Dardania, Seruia, Myssia et Bulgaria, quae olim Macedonia dicebatur. [ERROR: no reftable :]Prouinciae Slauorum

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.