Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hinc est illud Menandri [ERROR: no reftable :] Menander (21) apud Strabonem: Thraces uniuersi, nos praesertim Gethae, nam eorum indigenam esse me glorior. Quam ob causam liquido compertum esse existimo Thraciam Illyriumque minime Graeciam esse opinandum fore, [ERROR: no reftable :]Thracia et Illyrium non sunt Graecia quanquam Isidorus [ERROR: no reftable :] Isido. ethimolo. lib. IIII. (23) Thomasque Spalatinus [ERROR: no reftable :] Tho. de euersione Salonarum (22). ac Vincentius Belluacensis [ERROR: no reftable :] Vinc. in spe. Hist. libro II. cap. LXII. Diuusque Antoninus [ERROR: no reftable :] Anto. prima parte cro. tit. c. III. (24) et Philippus Bergomas [ERROR: no reftable :] Supple. cro. lib II. (25) huiusmodi prouincias Graeciae nomine esse complexas moti ex locorum (ni fallor) uicinitate fuerint arbitrati, quia Thracum Graecorumque ac Illyriorum mores et studia nec non et idiomata ac origines inter se discrepantia comperiuntur. Iauan [ERROR: no reftable :]Iauan auctor Graecorum enim quartus filiorum Iaphet, filii Noe, (quemadmodum Iosephus meminit) [ERROR: no reftable :] Iosephus lib. primo cap. II. (26) Graecorum 60 origo fuit per Helisamque, suum primogenitum, Helisios, qui Aeolii (27) dicti sunt, produxit, quos simul cum Graecis Hebraei Iones ipsamque Graeciam nomine principis eorum Iauan solent appellare. Ast Thyras, (28) septimus inter filios Iaphet, (29) (ut ex his, quae diximus, est manifestum) Thracii generis initium fuit ab ipsoque uniuersa, quae nunc Slauorum nomine censetur, cognatio egressa est. [ERROR: no reftable :]Slaui a Thyra orti Quid igitur opus est, ut Illyrium minime Graeciam esse astruam, cum armorum pugnandique compar modus idemque sermo Thracum et Illyriorum cognationem eorum ad inuicem prodat? Quid quod Lutius Florus Scordiscos, [ERROR: no reftable :] Lu. Flo. lib. III. (30) de bel. Thra. qui (sicut Appianus Alexandrinus exploratum habet) [ERROR: no reftable :] Appia. de bello Illy. (31) ab Illyrio processerunt saeuissimos inter Thraces esse testatur? An non Robertus Valturius Medos, [ERROR: no reftable :] Rober. Val. de re militari, lib. primo, c. I. (32) qui (eodem Appiano teste) [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri. (33) a Medo, Illyrii filio, nati sunt, pro Thracibus ponit? Illyrio enim (quemadmodum Appianus Alexandrinus meminit) [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri (34) filii fuere Achilles, Autharius, Dardanus, Medus, Taulantius ac Perhebus, ex quibus nati sunt Pannonius, Scordiscus et Triballus. Fuere sibi et filiae Parta, Daorta et Dassera. Ex his ingentes ferocissimaeque Illyriorum ortae sunt nationes, uidelicet Achilei, Autharii, Dardani, Medi, Thaulantii, Perhebi, Pannonii, Scordisci, Tribali, Patheni, Darsii et Dassaretii. [ERROR: no reftable :]Nati ab Illyrio auctores Illyriorum, qui sunt Achilei, Autharii, Dardani, Medi, Thaulantii, Perhebi, Pannonii, Scordisci, Tribali, Partheni, Darsii, Dassaretii.

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.