Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Amplitudinem et nobilitatem generis, [ERROR: no reftable :]Primum agendum quod nunc nouo quidem uocabulo Slauorum natio dicitur, [ERROR: no reftable :]Slauus nouum uocabulum repetenti a Noetico illo memorabili diluuio, uiri integerrimi, exordiendum mihi esse puto, post quod, quemadmodum Genesis X. [ERROR: no reftable :] Genesis X. (7) legitur, Iaphet, nouissimus filiorum Noe, inter caeteros, quos post diluuium genuit, nactus est Thyran, qui (ut Iosephus, [ERROR: no reftable :] Iosephus antiquitatum (8) Iudaicarum libro primo cap ite XI. Iudaicae antiquitatis relator, inquit) Thyrios uocauit suos, quorum princeps [ERROR: no reftable :]Thyras pater Thracum fuit, a quibus Graeci Thracium nomen commutauerunt. A Thyro enim (ut diuus docet Hieronymus) [ERROR: no reftable :] Hieronymus in glosa (9) super Genesim. nati sunt Thraces, qui (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strabo libro VII. (10) lingua Myssorum utuntur. Quapropter Romanis Myssios (si Appiano Alexandrino credimus) [ERROR: no reftable :] Appianus de bello (11) Illyrico. putantibus esse Illyrios Thracius Illyricusque 59 sermo conueniunt. Gethae etiam, qui (ut Isidorus et Ioannes Balbus et diuus Antoninus opinantur) [ERROR: no reftable :] Isidorus ethicorum libro IX (12). catholi. in dictione Getha. Anto. II. par. cro. tit. XI. capi. VII. (13) postea Gotthi uocati sunt, [ERROR: no reftable :]Gethae postea dicti sunt Gotthi. simul cum Dacis ac Myssiis (ut Strabo refert) [ERROR: no reftable :] Strab. li. VII. (14) unius idiomatis ad inuicem communionem usurpant. Qua in re aperte coniicitur Myssios Illyriosque ac Dacos et Gethas Thyrae esse posteritatem omnesque hos populos ex Thracibus ortos esse. [ERROR: no reftable :]Missii Illyrii Daci Gethae ex Thracibus orti Thracia enim (quemadmodum Plinius meminit) [ERROR: no reftable :] Pli. li. IIII. (15) c. II. inter ualidissimas Europae gentes in stratageas (16) quinquaginta diuiditur, in cuius finibus (Solino auctore) [ERROR: no reftable :] Solinus c. XV. (17) a septentrione [ERROR: no reftable :]Fines Thraciae Hister intenditur, ab oriente Pontus et Propontis, a meridie Aegeum mare, Macedonia autem ab occidente (ut Isidorus [ERROR: no reftable :] Isi. ethimo. libro XIIII. (18) et Orosius referunt) [ERROR: no reftable :] Orosi. lib. I. (19) subiacet Thraciae, magnae et prepotenti regioni in magnos et ferocissimos effusae populos. Nam Gethas [ERROR: no reftable :]Gethae sunt Thraces (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. li. VII. (20) Graeci Thraces esse opinati sunt, qui utrunque Hystri latus incolebant, ut et Myssii sane et Thraces sint utrique.

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.