Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Amplitudinem et nobilitatem generis,
[ERROR: no reftable :]Primum agendum
quod nunc nouo quidem uocabulo Slauorum natio dicitur,
[ERROR: no reftable :]Slauus nouum uocabulum
repetenti a Noetico illo memorabili diluuio, uiri integerrimi, exordiendum mihi esse puto, post quod, quemadmodum Genesis X.
[ERROR: no reftable :]
Genesis X. [(7)]
legitur, Iaphet, nouissimus filiorum Noe, inter caeteros, quos post diluuium genuit, nactus est Thyran, qui (ut Iosephus,
[ERROR: no reftable :]
Iosephus antiquitatum
[(8)] Iudaicarum libro primo cap
ite XI.
Iudaicae antiquitatis relator, inquit) Thyrios uocauit suos, quorum princeps
[ERROR: no reftable :]Thyras pater Thracum
fuit, a quibus Graeci Thracium nomen commutauerunt. A Thyro enim (ut diuus docet Hieronymus)
[ERROR: no reftable :]
Hieronymus in glosa [(9)] super Genesim.
nati sunt Thraces, qui (ut Strabo inquit)
[ERROR: no reftable :]
Strabo libro VII. [(10)]
lingua Myssorum utuntur. Quapropter Romanis Myssios (si Appiano Alexandrino credimus)
[ERROR: no reftable :]
Appianus de bello [(11)] Illyrico.
putantibus esse Illyrios Thracius Illyricusque
59
sermo conueniunt. Gethae etiam, qui (ut Isidorus et Ioannes Balbus et diuus Antoninus opinantur)
[ERROR: no reftable :]
Isidorus ethicorum libro IX [(12)]. catholi. in dictione Getha.
Anto. II. par. cro. tit. XI. capi. VII. [(13)]
postea Gotthi uocati sunt,
[ERROR: no reftable :]Gethae postea dicti sunt Gotthi.
simul cum Dacis ac Myssiis (ut Strabo refert)
[ERROR: no reftable :]
Strab. li. VII. [(14)]
unius idiomatis ad inuicem communionem usurpant. Qua in re aperte coniicitur Myssios Illyriosque ac Dacos et Gethas Thyrae esse posteritatem omnesque hos populos ex Thracibus ortos esse.
[ERROR: no reftable :]Missii Illyrii Daci Gethae ex Thracibus orti
Thracia enim (quemadmodum Plinius meminit)
[ERROR: no reftable :]
Pli. li. IIII. [(15)] c. II.
inter ualidissimas Europae gentes in stratageas [(16)] quinquaginta diuiditur, in cuius finibus (Solino auctore)
[ERROR: no reftable :]
Solinus c. XV. [(17)]
a septentrione
[ERROR: no reftable :]Fines Thraciae
Hister intenditur, ab oriente Pontus et Propontis, a meridie Aegeum mare, Macedonia autem ab occidente (ut Isidorus
[ERROR: no reftable :]
Isi. ethimo. libro XIIII. [(18)]
et Orosius referunt)
[ERROR: no reftable :]
Orosi. lib. I. [(19)]
subiacet Thraciae, magnae et prepotenti regioni in magnos et ferocissimos effusae populos. Nam Gethas [ERROR: no reftable :]Gethae sunt Thraces (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :]
Strab. li. VII. [(20)]
Graeci Thraces esse opinati sunt, qui utrunque Hystri latus incolebant, ut et Myssii sane et Thraces sint utrique.
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
|