Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Amplitudinem et nobilitatem generis, [ERROR: no reftable :]Primum agendum quod nunc nouo quidem uocabulo Slauorum natio dicitur, [ERROR: no reftable :]Slauus nouum uocabulum repetenti a Noetico illo memorabili diluuio, uiri integerrimi, exordiendum mihi esse puto, post quod, quemadmodum Genesis X. [ERROR: no reftable :] Genesis X. (7) legitur, Iaphet, nouissimus filiorum Noe, inter caeteros, quos post diluuium genuit, nactus est Thyran, qui (ut Iosephus, [ERROR: no reftable :] Iosephus antiquitatum (8) Iudaicarum libro primo cap ite XI. Iudaicae antiquitatis relator, inquit) Thyrios uocauit suos, quorum princeps [ERROR: no reftable :]Thyras pater Thracum fuit, a quibus Graeci Thracium nomen commutauerunt. A Thyro enim (ut diuus docet Hieronymus) [ERROR: no reftable :] Hieronymus in glosa (9) super Genesim. nati sunt Thraces, qui (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strabo libro VII. (10) lingua Myssorum utuntur. Quapropter Romanis Myssios (si Appiano Alexandrino credimus) [ERROR: no reftable :] Appianus de bello (11) Illyrico. putantibus esse Illyrios Thracius Illyricusque 59 sermo conueniunt. Gethae etiam, qui (ut Isidorus et Ioannes Balbus et diuus Antoninus opinantur) [ERROR: no reftable :] Isidorus ethicorum libro IX (12). catholi. in dictione Getha. Anto. II. par. cro. tit. XI. capi. VII. (13) postea Gotthi uocati sunt, [ERROR: no reftable :]Gethae postea dicti sunt Gotthi. simul cum Dacis ac Myssiis (ut Strabo refert) [ERROR: no reftable :] Strab. li. VII. (14) unius idiomatis ad inuicem communionem usurpant. Qua in re aperte coniicitur Myssios Illyriosque ac Dacos et Gethas Thyrae esse posteritatem omnesque hos populos ex Thracibus ortos esse. [ERROR: no reftable :]Missii Illyrii Daci Gethae ex Thracibus orti Thracia enim (quemadmodum Plinius meminit) [ERROR: no reftable :] Pli. li. IIII. (15) c. II. inter ualidissimas Europae gentes in stratageas (16) quinquaginta diuiditur, in cuius finibus (Solino auctore) [ERROR: no reftable :] Solinus c. XV. (17) a septentrione [ERROR: no reftable :]Fines Thraciae Hister intenditur, ab oriente Pontus et Propontis, a meridie Aegeum mare, Macedonia autem ab occidente (ut Isidorus [ERROR: no reftable :] Isi. ethimo. libro XIIII. (18) et Orosius referunt) [ERROR: no reftable :] Orosi. lib. I. (19) subiacet Thraciae, magnae et prepotenti regioni in magnos et ferocissimos effusae populos. Nam Gethas [ERROR: no reftable :]Gethae sunt Thraces (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. li. VII. (20) Graeci Thraces esse opinati sunt, qui utrunque Hystri latus incolebant, ut et Myssii sane et Thraces sint utrique.

Hinc est illud Menandri [ERROR: no reftable :] Menander (21) apud Strabonem: Thraces uniuersi, nos praesertim Gethae, nam eorum indigenam esse me glorior. Quam ob causam liquido compertum esse existimo Thraciam Illyriumque minime Graeciam esse opinandum fore, [ERROR: no reftable :]Thracia et Illyrium non sunt Graecia quanquam Isidorus [ERROR: no reftable :] Isido. ethimolo. lib. IIII. (23) Thomasque Spalatinus [ERROR: no reftable :] Tho. de euersione Salonarum (22). ac Vincentius Belluacensis [ERROR: no reftable :] Vinc. in spe. Hist. libro II. cap. LXII. Diuusque Antoninus [ERROR: no reftable :] Anto. prima parte cro. tit. c. III. (24) et Philippus Bergomas [ERROR: no reftable :] Supple. cro. lib II. (25) huiusmodi prouincias Graeciae nomine esse complexas moti ex locorum (ni fallor) uicinitate fuerint arbitrati, quia Thracum Graecorumque ac Illyriorum mores et studia nec non et idiomata ac origines inter se discrepantia comperiuntur. Iauan [ERROR: no reftable :]Iauan auctor Graecorum enim quartus filiorum Iaphet, filii Noe, (quemadmodum Iosephus meminit) [ERROR: no reftable :] Iosephus lib. primo cap. II. (26) Graecorum 60 origo fuit per Helisamque, suum primogenitum, Helisios, qui Aeolii (27) dicti sunt, produxit, quos simul cum Graecis Hebraei Iones ipsamque Graeciam nomine principis eorum Iauan solent appellare. Ast Thyras, (28) septimus inter filios Iaphet, (29) (ut ex his, quae diximus, est manifestum) Thracii generis initium fuit ab ipsoque uniuersa, quae nunc Slauorum nomine censetur, cognatio egressa est. [ERROR: no reftable :]Slaui a Thyra orti Quid igitur opus est, ut Illyrium minime Graeciam esse astruam, cum armorum pugnandique compar modus idemque sermo Thracum et Illyriorum cognationem eorum ad inuicem prodat? Quid quod Lutius Florus Scordiscos, [ERROR: no reftable :] Lu. Flo. lib. III. (30) de bel. Thra. qui (sicut Appianus Alexandrinus exploratum habet) [ERROR: no reftable :] Appia. de bello Illy. (31) ab Illyrio processerunt saeuissimos inter Thraces esse testatur? An non Robertus Valturius Medos, [ERROR: no reftable :] Rober. Val. de re militari, lib. primo, c. I. (32) qui (eodem Appiano teste) [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri. (33) a Medo, Illyrii filio, nati sunt, pro Thracibus ponit? Illyrio enim (quemadmodum Appianus Alexandrinus meminit) [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri (34) filii fuere Achilles, Autharius, Dardanus, Medus, Taulantius ac Perhebus, ex quibus nati sunt Pannonius, Scordiscus et Triballus. Fuere sibi et filiae Parta, Daorta et Dassera. Ex his ingentes ferocissimaeque Illyriorum ortae sunt nationes, uidelicet Achilei, Autharii, Dardani, Medi, Thaulantii, Perhebi, Pannonii, Scordisci, Tribali, Patheni, Darsii et Dassaretii. [ERROR: no reftable :]Nati ab Illyrio auctores Illyriorum, qui sunt Achilei, Autharii, Dardani, Medi, Thaulantii, Perhebi, Pannonii, Scordisci, Tribali, Partheni, Darsii, Dassaretii.

Sed quis Illyrii pater fuerit, uaria super hoc fuisse fertur opinio. [ERROR: no reftable :]Pater Illyrii quis. Eustachius enim (quemadmodum Calepinus refert) [ERROR: no reftable :] Calepi. in dictione Illyria. (35) Cadmi eum fuisse filium docuit, Appianus autem Alexandrinus [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri. (36) Polyphaemo Illyrium ex Galatea cum Celto et Gallo, a quibus Celtae et Galli prodierunt, natum esse demonstrat. [ERROR: no reftable :]Celtus, a quo Celtae, et Gallus, a quo Galli, Illyrii fratres. Nota est fabula Polyphaemum cum caeteris 61 Cyclopibus fulmina Ioui in Aetna, monte Siciliae, fabricasse, unde Virgilius: "
Ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro "
, [ERROR: no reftable :] Vir. Aene. VII. (37) et Theodolus: [ERROR: no reftable :] Theodolus "Fulmina Cyclopedes Iouis imperio fabricantes". Sed siue Cadmi, siue Polyphaemi filius fuerit Illyrius, manifeste liquet uniuersos Illyrios suae ab eo originis initia suscepisse. Quorum tam eminens pugnandi uirtus semper fuit, quod (Sabellico teste) [ERROR: no reftable :] Sab. Aene. VI. lib. IX. (38) Tyberius Caesar bellum Illyricum, quod grauissimum omnium externorum bellorum post Punica bella, [ERROR: no reftable :]Bellum Illyricum externorum bellorum post Punica bella grauissimum. ut Suetonius Tranquillus inquit, [ERROR: no reftable :] Sueto. Tranquil. de Tyberio. (39) fuit, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus. Hinc Dionysius Punicus [ERROR: no reftable :] Diony. Punicus (interprete Rhennio Phannio) [ERROR: no reftable :] Rhennius Phannius de Illyrio dicit: Ad dextram partem protenditur Illyris alma, Posthanc Dalmatiae populorum Martia tellus. [ERROR: no reftable :]Dalmatia [ERROR: no reftable :]Martia tellus Nec te nominum uarietas exterreat, quoniam pro locorum, quae Thyre posteritas obtinuit, amplitudine necesse fuit uariis eos appellationibus recenseri. Nam eorum iuris, ut antiqua prouintiarum cognomina ommittam, fuit Ruscia, Cassubia, Pruscia, Masouia, Vandalia, Moscouia, Polonia, Slesia, Morauia, Bohemia, Pannonia, Carniola, Hystria, Lyburnia, Croatia, Dalmatia, Bosna, Rascia, Dardania, Seruia, Myssia et Bulgaria, quae olim Macedonia dicebatur. [ERROR: no reftable :]Prouinciae Slauorum

Quibus si Thraciam Gethasque ac Dacos necnon et Phryges, qui (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. li. VII. (40) Thracium genus sunt uno eodemque cum his omnibus prouintiis sermone utuntur, addideris, Slauonici generis potentiam amplitudinemque compertam habebis. Quid 62 quod, quemadmodum Harthmanus Schedel in cronica historiata dicit, [ERROR: no reftable :] Harthmanus in cro. historiata. Amazones Gotthorum, qui exierunt de inferiori Europae Scythia, uxores fuerunt? [ERROR: no reftable :]Amazones, Gothorum, qui Slaui sunt, uxores fuerunt. Quae maritis suis dolo interfectis uirorum suorum arma arripientes, hostes uirili animo aggressae de maritorum suorum nece sumpserunt debitam ultionem. Quae in posterum uariis bellis proficientes magnam Asiae partem sibi subegerunt. Getulli etiam Gethae dicuntur fuisse. [ERROR: no reftable :]Getulli Africe populi a Gethis orti. Qui ingenti agmine a locis suis naues conscendentes loca Syrtium in Lybia occuparunt et, quia ex Gethis uenerant, deriuato nomine (ut Ioannes Balbus dicit) Getulli cognominati sunt. [ERROR: no reftable :] Catholicon in dictione Getha. Quapropter (Isidoro teste) [ERROR: no reftable :] Isido. ethi. li. IX. cap. II. (41) opinio est apud Gotthos ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi uocare. Quodsi pro eo, quod Macedones Graecis, Histros autem Italis quidam authorum connumerari oportere autumant, Thyrae eos posteritatem et proinde Slauos esse quis inficiatur, [ERROR: no reftable :]An Macedones et Hystri sint Slaui. ego, quantum ad Macedones attinet, sibi Q. Curtii de gestis Alexandri Magni sententiam obicio, [ERROR: no reftable :] Q. Cur. li. V. (42) qui luce clarius Macedonum linguam a Graecorum sermone distinguit, ita quod clare potest conspici Macedonum sermonem a toto Alexandri Magni exercitu, cuius non contemnenda pars Graeci erant, minime intelligi potuisse. [ERROR: no reftable :]Patrius sermo Macedonum difert a Graecorum sermone. Nam quum Alexander Phylotae Macedoni, Parmenonis filio, causam suam coram multitudine acturo dixisset: Macedones, Phylota, de te iudicaturi sunt. Quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus, renuente Phylota patrio uti sermone, quoniam ab omnibus intelligi non poterat, Alexander Phylotam patrii sermonis odio teneri est contestatus. Si igitur Macedones Graeci erant, cur apud Graecos Graece loqui 63 Phylotas respuisset? Praecipue quia ex Graecarum eruditione literarum nullo congruentius quam Graecorum sermone loqui poterat, si Macedones Graeci essent. Quia (ut Plinius inquit) [ERROR: no reftable :] Pli. li. VII. capi. LVII. (43) gentium consensus tacitus primus omnium conspirauit, ut Ionum literis uterentur. [ERROR: no reftable :]Omnes gentes Graecorum use sunt literis. Patrius igitur Macedonum sermo a communi, quem Graecorum fuisse coniicimus, totius Alexandri Magni exercitus sermone discrepans, aperte indicat Macedones Graecis minime connumerari, quum ex antiqua sermonis unitate generis unitas abunde soleat demonstrari eosque eiusdem generis esse opinemur, quibus a teneris unguiculis simul cum materno ubere loquelle commertium concessum est. Quamobrem in illa solemni Genesis XI. [ERROR: no reftable :] Genesis XI. (44) Nembrotica linguarum divisione nullo ex auctoribus contrarium docente Macedonibus proprium idioma minime sortitis, quum ex ipsa Graecorum et Macedonum sermonis diuersitate Macedones nequaquam Graecos esse satis superque lucide ostenderimus, labii Slauorum, cuius et in presentia sunt (quemadmodum Philippus Bergomas testatur), [ERROR: no reftable :] Supple. cro. libro XII. (45) Macedones semper extitisse necesse est ut fateamur. Quid quod Thucydides [ERROR: no reftable :] Thucidides libro promo. (46) inter Bisantium et Polam, magnam Thraciae Myssiaeque partem necnon et uniuersum Illyrium complexus, late patentes regiones Macedoniam asserit nuncupari? [ERROR: no reftable :]inter Bisantium et Polam terras positas Thucidides appellat Macedoniam. Ac si aperte dicat. Thraciam Myssiamque ac Illyrium a Macedonibus minime parciendas fore existimo, quia Thraces Myssiosque ac Illyrios eodem generis uinculo Macedonibus colligari non ambigo. Astipulatur his Alexandri Magni Macedonis titulus, quo se regem Macedonum et Graecorum esse manifestat, necnon et genuina Macedonum et 64 Graecorum in moribus et conuictu diuersitas, ut nequaquam apud uiros eiusdem generis tanta morum contrarietas facile mihi ualeat persuaderi. Unde cum Dioxippus Atheniensis cum Horrata Macedone singulari esset pugnaturus certamine, inter milites Alexandri, quemadmodum Q. Curtius auctor est, Graeci erant, qui Dioxippo fauebant. [ERROR: no reftable :] Q. Curtio libro VIII. (47)

Sed cur, quaeso, non sic Horrate Macedoni, si Macedones Graeci erant, sicut Dioxippo Graeco Graeci fauerunt? Quamobrem, si alicubi, praecipue apud barbaros Alexander Magnus Graecus fuisse perhibetur, id ita actum esse cognoscas, [ERROR: no reftable :]Cur Alexander Magnus Graecus fuisse perhiberetur, praecipue a barbaris. quod, quum ob antiqua Graecorum cum orientalibus praelia Graeci ex omnibus Europae populis magis eis innotescerent, omnes occidentis uiros Graecos esse iudicauerunt, quemadmodum et hisce nostris temporibus Graeci et Thurcae et omnes passim orientis populi uniuersos catholicae fidei occidentalis orae uiros Francos esse arbitrantur. Sed ad Histros mea nunc uergente oratione [ERROR: no reftable :]Et Histri sunt Slaui. mirari satis nequeo Blondi Foroliuiensis [ERROR: no reftable :] Blondus de Italia illustrata, in tractatu de Histria. (48) ac Philippi Bergomatis [ERROR: no reftable :] Supple. cro. lib. IX. (49) necnon et quorundam aliorum, ut peritissimum a nobis auferre suisque connumerare diuum possint Hieronymum, Histriam Italiae esse prouinciam astruentium erga nos aemulationem, cum situ ac moribus et sermone Histria ab Italis distinguatur omnesque circum adiacentes populi Histria Italiae intimiores, ut Tergestini [ERROR: no reftable :]Tergestini ac Goricienses [ERROR: no reftable :]Goricienses. et quidam alii, passim non alio quam Slauorum idiomate ad inuicem coutantur. Quamquam propter locorum uicinitatem et continuam cum Italis consuetudinem Histri, praesertim (ut papa Pius inquit) [ERROR: no reftable :] Papa Pius in Europa sua. (50) qui maritimam oram incolunt, quemadmodum et Dalmatae Italico 65 sermone, quum eis libuerit, colloquantur. Sed legant hi Appianum Alexandrinum [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri. (51) Illyrica praelia sub compendio recensentem, qui Demetrium Pharium, conciuem uestrum, Histros, Illyriorum (ut ipse dicit) nationem, armata manu obtinuisse tradit. [ERROR: no reftable :]Demetrius Pharius Histros Illyriorum nationem subegit. Quapropter (sicut recte papa Pius dicit) [ERROR: no reftable :] Papa Pius in Europa. (52) Histria inconuenienter Italiae iungitur Adriatico sinu disiecta et in peninsulae modum circumdata mari. [ERROR: no reftable :]Histria in modum peninsulae.

An non Polybius [ERROR: no reftable :] Poly. libro. I. (53) Macedones ab Hadria, inter quam et Histriam praecipui populi siti sunt, imperium tenuisse scribit? [ERROR: no reftable :]Macedones usque ad Hadriam sunt dominati. At ubi, quaeso, compertum habent Macedones aliquando Italis imperasse? Quapropter, Tergeste (quemadmodum Pomponius Mella dicit) [ERROR: no reftable :] Pompo. Mella de situ or. lib. II. ca. I. (54) intimo in sinu Hadriae situm finiente Illyricum non est unde ambigamus Histros, inter quos (ut praefati sumus) et Italiam Tergestum mediat, Illyricam esse nationem diuumque Hieronymum ex oppido Stridonis, [ERROR: no reftable :]Diuus Hiero. Slauus fuit. quod Ptolomeus [ERROR: no reftable :] Ptolomeus. (55) Sidronam uocat, Pannoniae Dalmatiaeque (ipso eodem diuo hoc testante Hieronymo) [ERROR: no reftable :] Hier. de uiris illustribus. (56) confinia complectente natum non Italum, sed Slauum extitisse. Quid quod, quemadmodum Mar. Marulus [ERROR: no reftable :] M. Marulus. (57) in eos, qui diuum Hieronymum Italum fuisse contendunt, notat, diuus ipse Hieronymus non inter Pannoniam et Histriam, sed inter Pannoniam et Dalmatiam oppidum Stridonis esse dicit? Quapropter esto (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (58) Romanos imperatores Polam Italiam finire statuisse, quomodo Strigna oppidum seu uilla, quam Hieronymi patriam esse fingunt, ad Italiam uergens (non enim multum a Iustinopoli, quae a parte occidentali Histriae est, distare dicitur) Dalmatiae confinium fuit? An non diuus ipse Hieronymus suae originis regionem [ERROR: no reftable :] Hiero. super Abbacuch prophetam. (59) 66 confinium Pannoniae atque Illyrici Abbacuch prophetam exponendo esse dicit? Quamobrem non te praetereat (ut Strabo prodit) [ERROR: no reftable :] Strab. li. VII. (60) intra Histrum et maris circuitum ab Hadriatico sinu usque ad sacrum Histri hostium Graeciam et Macedonum ac Epirotarum gentes comprehendi. Sed ubi, quaeso, sunt Thraces, Myssii ac Illyri usque ad intima Hadriatici sinus protensi? Nunquid Graecis aut Epyrotis, a quibus sermone ac moribus differunt, Thraces Myssiosque ac Illyrios connumerabimus? Quapropter fateri necesse est Thraces, Myssios ac Illyrios non ex eo, quod Macedonibus aliquando paruerunt, nam pari ratione et Graeci et Epyrotae Macedonibus ascriberentur eorumque nationes esse dicerentur, quoniam Macedanes eis aliquando imperasse non dubitamus, peculiariter Macedonum gentes esse perhiberi, quoniam Thraces, Myssii ac Illyrii eiusdem generis eiusdemque sermonis, sicut et modo sunt, cum Macedonibus exstiterunt. Macedones ergo, sicut et Histri, Thyrae sunt posteritas, tametsi, per quos aut quo in tempore simul cum multis aliis nationibus ab eo descenderint, minime ualuerim reperire, quamquam (quemadmodum papa Pius [ERROR: no reftable :] Papa Pius in Histo. Bohe. (61) ac Mechouita [ERROR: no reftable :] Mech. de duabus Sarmatiis Annalesque Polonorum referunt) [ERROR: no reftable :] Annales Polonorum. (62) Czech, Lech ac Rhus fratres, ob intestina bella ex Dalmatia pulsi, Bohaemos ac Polonos et Rhuscios genuerint [ERROR: no reftable :]Czech, Lech, Rhus auctores Bohemorum, Polonorum et Rhusciorum uel potius hi tres fratres horum sibi populorum potestatem usurpantes sua eis cognomina contulerint, ut a Czech eorum lingua Czechi, quos Bohaemos dicimus, a Lech autem Lechi, qui nunc Poloni, a Rhus autem Rhuscii, qui et Moscouitae dicuntur, sint appellati. Sed, an aliquando priscis temporibus potentissimum 67 hoc uirorum genus per tot amplas in unius linguae comertio prouincias diffusum uno nomine fuerit appellatum, minime audeo diffinire, uariis tamen nuncupationibus tum a Graecis, tum a Latinis eos recenseri facile est demonstrare. [ERROR: no reftable :]Varia olim nomina Slauorum Graeci enim pariter et Latini alios filiorum Thyrae Thraces, alios Myssios, alios Gethas, alios Dacos, alios Macedones, alios Illyrios, alios Rhoxanos, alios Moscos, alios Phryges, alios Vandalos siue Vindelicos, [ERROR: no reftable :]Thraces, Missii, Gethae, Daci, Macedones, Illyrii, Rhoxani, Mosci, Phriges, Vandali. alios Getullos [ERROR: no reftable :]Getulli cum Amazonibus uocauerunt, [ERROR: no reftable :]Amazones. sub quibus innumerabiles populos contineri manifestum est. Et quamquam Cornelius Tacitus [ERROR: no reftable :] Corn. Tacitus de moribus Germanorum. (63) Vandalos Germanos esse dicat, Germani tamen non tantum uiros iuxta fluenta Vandali alias Visle seu Vistulae mediam perlabentis Cracouiam, in qua solent Polonorum reges statiua peragere, [ERROR: no reftable :]Cracouia sedes regum Polonie per late patentia Sarmatiae Europitanae arua usque ad Boristenem et mare Balteum, quod Visla influit, [ERROR: no reftable :]Visla fluuius Polonie magnus per uarias decurias sparsos necnon et eos, qui traiecto Visla Germanici litoris oras ac adiacentes Albio amni regiones possident, Vandalos seu Vindelicos uocare soliti sunt, uerum etiam, ubicumque terrarum Slaui consistant, Vandalos seu Vindelicos esse arbitrantur. Hoc enim nomine complectuntur Rhoxanos, qui, ut Sabelicus [ERROR: no reftable :] Sab. Aene. X. lib. VII. (64) et Tortelius [ERROR: no reftable :] Torte. in dictione Rhoxani. (65) opinantur, Rutheni sunt, necnon et Moscos, quorum (ut Mechouita prodit) [ERROR: no reftable :] Mech. de duabus Sar. lib. II. tractatus II. capi. primo. per quingenta Germanorum milliaria, singulo eorum quinque nostris aequiualente, a Boristene uidelicet ultra Thanaim sub principe Moscorum possessio protenditur. A latere enim Colcicae solitudinis ad Ceraunios uerso (ut Plinius inquit) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. VI. ca. decimo. (66) est Moscorum tractus ad Hiberum amnem in Cyrrum defluentem. Ubi in hoc tractu 68 Moscorum, ut Mechouita refert, [ERROR: no reftable :] Mech. ubi supra tra. primi cap. ultimo. inter caetera notatu digna ciuitas est Nouigrod nuncupata, ambitu maior quam Roma (habet enim in circuitu quinque supra triginta milliaria), [ERROR: no reftable :]Ciuitas Nouigrod ambitu maior quam Roma in Moscouia. haud procul a mari Balteo Graecorum ritu, quemadmodum et uniuersi Moscorum populi, iniciata; nullum fere praeter Slauorum idioma calentes. Pauci enim ex his oram, quae mare glaciale respicit, incolentes Vgnorum, qui (ut Isidorus dicit) [ERROR: no reftable :] Isido. ethy. li. IX. cap. II. (67) postea Hunni dicti sunt, [ERROR: no reftable :]Hunni in Scithia subduntur duci Moscorum. unde Vngari processerunt, tributa pellium syluestrium ab eis exigendo sermonem usurpant, in caeteris, et sacris et prophanis, propria literarum elementa, quorum Cyrillus [ERROR: no reftable :]Cyrillus auctor esse dicitur, habentes Dalmatarum sermone (quemadmodum ego ipse expertus sum) utuntur. Duodecim igitur nominibus Thyrae olim posteritas nuncupata, nostra hac tempestate unico recentiori uocabulo, ex gloria deriuato, ignoto auctore insignitur, sic quod, qui prius uarietate cognominum differebant, a Slaua, quod apud omnes has nationes gloriam significat, Slaui quasi gloriosi dicuntur. [ERROR: no reftable :]Slaui dicuntur a Slaua, quae Gloria significat, quasi gloriosi. Creberrimis enim victoriarum de hostibus triumphis, quemadmodum regnorum ac prouinciarum obtenta ab eis copia indicat, ualidissimum hoc uirorum genus decoratum nomen gloriae sibi uendicauit nobilium ac optimatum nomina Slaua, quod (ut praefati sumus) gloriam significat, terminando. Fidem dictorum quaeris? Libet, ut, quae diximus, uera esse cognoscas, nonnulla praestantium huius generis uirorum nomina diffusius in medium adducere, ut, cum Stanislaum, Vinceslaum, Ladislaum, Ceslaum, Bogoslaum, Marislaum, Dobroslaum, Boleslaum, Radoslaum, Berislaum, Gostoslaum, Pribislaum, Zuonislaum, 69 Primislaum, Nimislaum, Vinslaum, Sardislaum, Vratislaum, Grezonislaum, Bisetislaum, Borziuislaum, Sobieslaum, Vuraddislaum, Polislaum, Sebeslaum [ERROR: no reftable :]Haec nomina apud Slauos sunt frequentia, praecipue apud Pharenses, quemadmodum reperi in antiquis ciuium per manum scribe conuentionibus. ac multa alia huiusmodi nomina in annalibus et historiis de Slauis perlegeris, unde Slaui dicti sunt, animaduertas. [ERROR: no reftable :] Pius Papa in Histo Bohe. (68) et Mechouita de dua. Sar. et Mar. Marulus de Regibus Illyriorum (69) et Annales Polonorum (70) ac Bohemorum continent haec nomina.

Quod tametsi nouum esse appareat, gloria tamen armis et sanguine parta ab ineunte post diluuium saeculo Thyrae filiis genuina est et haereditaria. Nam Dacos et Missos et Thraces (ut caeteros interim ommittam) bellicosos semper fuisse (ut Modestus [ERROR: no reftable :] Modestus de uocalibus rei militaris (71) et Robertus Valturius inquiunt) [ERROR: no reftable :] Rob. Val. de re militari, libro primo. (72) manifestum est, ut ipsum Martem fabulae apud eos natum esse confirment. [ERROR: no reftable :]Mars natus apud Slauos. Quid dicam de Macedonibus, inter quos oriundus fuit Philippus rex, [ERROR: no reftable :]Philippus Macedo Slauus fuit. Alexandri Magni pater, qui (ut Plutarcus [ERROR: no reftable :] Plutar. de Alexandro magno. (73) Iustinusque [ERROR: no reftable :] Iusti. li. VIII. (74) ac Sabellicus [ERROR: no reftable :] Sab. Aenea. IV. lib. III. (75) et multi alli referunt) amplissimas Graeciae urbes suis legibus parere compulit et ad sua usque tempora liberam Graeciam iugo seruitutis pressit praestantiumque regum gloriam rebus strenue gestis adaequauit? Quid demum dicam de Alexandro Magno, Philippi filio, [ERROR: no reftable :]Alexander Magnus fuit Slauus qui (ut primi Macabaeorum primo dicitur) [ERROR: no reftable :] Primi Macabeo. primo. (76) pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius. Quem tametsi uarii uates disertissimique oratores summo studio commendauerint, nunquam tamen digne pro meritis laudauerunt. Ille enim Dario, inclyto Persarum et Medorum rege, ter aperto Marte deuicto, occupata uniuersa Scythia, euersa Aegypto, edomitis barbaris Hyrcaniam incolentibus, superato Porro, strenuissimo Indorum rege, suoque imperio adiectis Indis Bactrianos et Sogdianos, [ERROR: no reftable :]Victoriae Alexandri Magni. inuictum (ut ita loquar) hominum 70 genus, deuicit totamque Asiam et non spernendam Europae partem (quemadmodum Iustinus [ERROR: no reftable :] Iusti. lib. XII. (77) Plutarcusque [ERROR: no reftable :] Plutar. de Alexan. (78) ac Q. Curtius [ERROR: no reftable :] Q. Cur. de gestis Alexandri. (79) et multi alii tradunt) Macedonicum iugum ferre coegit et (quemadmodum diuus refert Hieronymus) [ERROR: no reftable :] Hieronymus. (80) ab Illyrio et mari Adriatico usque ad Indicum occeanum et Gangem fluuium non tam preliis quam uictoriis percucurrit et duodecim annis Europae partem et omnem sibi Asiam subiugauit. Verum enimuero, praestantissime regum Alexander, si caetera te monumenta Slauum esse tacerent, unicum hoc ampliandi nominis tui desiderium ardensque adipiscendae gloriae feruor abunde produnt ea te ex gente oriundum esse, quae rebus praeclare gestis nomen ex gloria deriuatum merito est adepta. Consulto praetereo magnam ex Macedonibus Alexandri Magni sociorum successorumque multitudinem bellorum gloria et patratorum a se operum (quemadmodum Plutarcus [ERROR: no reftable :] Plutar. in uitis diuersorum. (81) et plures alii meminerunt) praestantia iuste inter illustres uiros computandam, nam (ut caetera mundi regna ommitam) Diodoro Siculo teste [ERROR: no reftable :] Diodo. Sicu. lib. primo. (82) Macedones et qui ab eis manarunt annis ducentis septuaginta sex Aegyptiis imperauere. Libet solummodo Aristotelis Macedonis et proinde Slaui reminisci, [ERROR: no reftable :]Aristoteles Slauus fuit. ut noueris Slauis et robur corporis simul cum animi celsitudine necnon et ingenium ad prosequenda literaria studia non defuisse. Aristoteles enim (quemadmodum Diogenes Laertius tradit) [ERROR: no reftable :] Dioge. Laer. de Aristotele. (83) ex Stragera, obscuro (ut Guarinus inquit) [ERROR: no reftable :] Guarinus de Aristotele. Macedoniae oppido, oriundus fuit, [ERROR: no reftable :]Stragera, opidum Macedoniae, patria Aristotelis. qui humani intellectus aciem transgressus uelut oraculum quoddam abdita aedidit, obscura illustrauit, dubia firmauit, ambigua remouit, respuenda contempsit, 71 abolita innouauit, repellenda deiecit et tanquam fidelis naturae nuncius, quicquid humano fere lumine conspici ualet, intellexit. [ERROR: no reftable :]Vide quantus Aristoteles. Attende, quaeso, Slauonici generis uirorum praestantiam et conspice, si tot et tanta non deficientibus, qui posteris ea legenda traderent, a Macedonibus, exigua Slauorum portione, notatu digna opera referuntur, quid si totius Slauonici generis pristina gesta fideliter essent recensita? Heu quantum gloriae nobis ademptum credimus, quia per multa annorum curricula, qui futuris saeculis innumerabilia Slauorum praeclara opera aspicienda proponerent, defuerunt. Nam si quid sparsim de eis et quasi praeter intentum, dum propria extollunt, ab aduersae factionis auctoribus exaratum fuit, sic ieiune aut aliter, quam res gesta est, scriptum inuenies, quod maiorem sibi historiae ethnicae partem uendicante adulatione [ERROR: no reftable :]Adulatio maiorem ethnicae historiae partem sibi uendicat. eos de hostibus gladio cominus, non autem literis dimicare consuetis locutos fuisse non uerearis. Stelicon uel (ut Platina inquit) [ERROR: no reftable :] Platina de Zozimo Pontifice. (84) Stilco, quo duce (ut idem post Prosperum autumat) [ERROR: no reftable :] Prosper in additione ad Eusebium et Hieronymum de temporibus. (85) Radagasius, Gothorum rex, in montibus Fesulanis fusus fuit, [ERROR: no reftable :]Stelicon Vandalus Radagasium regem Gothorum apud Fesulas fudit. ut de multis ac pene infinitis unum in medium adducam, uir strenuissimus bellorumque Sabellico teste [ERROR: no reftable :] Sab. Aenea. VII. lib. IX. (86) calentissimus, ad quem Claudiani poetae [ERROR: no reftable :] Claudia. poeta. (87) exstant lucubrationes, Honorii quarti Augusti tempore Romanorum comes, ex inbelli Vandalorum gente (ut Orosius tradit) [ERROR: no reftable :] Oro li. VII. (88) oriundus fuit. Efrenis tamen (ut Blondus praedicat), [ERROR: no reftable :] Blon. de prime. lib. II. (89) quam Philippus Bergomas [ERROR: no reftable :] Supple. cro. lib. IX. (90) ferocissimam fuisse scribit, Vandalorum natio, penetratis stricto mucrone atrocibus Germanorum prouinciis Gallias (quemadmodum Blondus Forliuiensis comprobat) [ERROR: no reftable :] Blon. dec. prime lib. primo. (91) exterminauit et post 72 multa commissa praelia crassationesque saeuissimas in Hispanos transfretato (testibus Paulo Diacono [ERROR: no reftable :] Pau. Diaco. li. XV. ad Historiam Eutropii. (92) Sabellicoque [ERROR: no reftable :] Sab. aene. VII. li. IX. (93) ac Platina) [ERROR: no reftable :] Plat. de Sixto et Leo. pontificibus. (94) Gaditano aequore totam Africam caede, incendiis ac rapinis euertit. Inter quae mala (auctore Possidonio) sanctissimus ille Ecclesiae doctor Augustinus extremum spiritum exhalauit. [ERROR: no reftable :] Possido. in legenda s. Augustini.

Vandalica tandem imbecilitas duce Genserico, eorum rege [ERROR: no reftable :]Gensericus rex Vandalorum. (quemadmodum Blondus [ERROR: no reftable :] Blon. dec. prime lib. II. (95) et Sabellicus tradunt) [ERROR: no reftable :] Sab. Aenea. VIII. li. primo. (96) nauibus transuecta a caede et incendio ad preces summi Antistitis Leonis (ut Paulus Diaconus prodit) [ERROR: no reftable :] Pau. Diaco. lib. XV. (97) in Vrbe abstinens Siciliam Vrbemque ac plaerasque Italiae ciuitates diripuit et uastauit. Quod, quaeso te, maius apertiusque aemulationis auctorum erga aduersarios testimonium afferri cupis, quam a tanto uiro unum eundemque populum imbellem et ignauum dici et tamen ueritate urgente fortissimos et natura pugnacissimos magnaque bellandi consuetudine ualde probatos uiros eadem tempestate paribus copiis ab eodem populo frequenter superatos fuisse fateri? Non enim casu aut ignauia, sed uirtute tot de ferocissimis hostibus uictoriae acquiruntur. Quapropter rectius naturam Vandalorum scrutatus Isidorus [ERROR: no reftable :] Isido. ethym. lib. IX. cap. II. (98) dicit eos ferocis esse animi, semper indomitos raptu uenatuque uiuentes. Christiana tamen pietas sic eos mites reddidit, ut nostris temporibus uix eis populus mansuetior inueniatur. [ERROR: no reftable :]Vandali, qui nunc Poloni, ualde mites. Hospitibus enim, quemadmodum Sabellicus meminit [ERROR: no reftable :] Sab. Aene. X. libro V. (99) et ego ipse expertus sum (nam triennium apud eos exegi), [ERROR: no reftable :]Triennio apud Polonos auctor fuit. ualde sunt affabiles magnaque eos benignitate prosequuntur. Hinc collige deficientibus, qui prisca Slauorum gesta fideli stilo excolerent, pene infinita eorum praecipua facinora nos latere. Verumtamen, 73 quae uel inuiti antiquitatis obseruatores de Slauis tradiderunt, abunde produnt Slauos et bellica gloria et multarum possessione prouintiarum, quas ipsimet incolunt, nulli caedere nationi, quin etiam ex Slauis oriundos esse, qui exteris nationibus imperauerunt. An non praecipui inter Augustos Slaui fuere? Fidem quaeris? Perlege, quaeso, [ERROR: no reftable :]Nomina auctorum, ex quibus haec de Caesaribus et Augustis collecta sunt, uno quoque eorum aliquid de aliquo horum attestante. (100) Iulii Capitolini, Tribellii Polionis, Flauii Vopisci, Sexti Aurelii Victoris Eutropiique ac Pauli Diaconi nec non et eorum, qui post gesta imperatorum scripserunt, lucubrationes, Blondi Platinaeque ac Francisci Petrarcae uernacula lingua summos Pontifices et Caesares perstringentis, Sabellici quoque ac Pii papae diuique Antonini et Petri episcopi Echilini, quos in hac Caesarum Augustorumque ennumeratione, ubi prae caeteris eos aliquid de Slauis dixisse perspexi, nominatim citatos esse uolo, et liquido comperies Claudium cognomento Flauium [ERROR: no reftable :]Nomina imperatorum ex Slauis: Claudius, Quintilius, Probus, Carus, Carinus, Numerianus, Dioclitianus, Maximianus, Maxentius, Decii duo, Iouinianus, Valentiniani duo, Valens, Gratianus, Valentinus, Galerius, Aurelianus, Licinius, Alexander, Maximini tres; Carolus, Sigismundus, Vinceslaus. eiusque fratrem Quintilium Probumque ac Carum (testibus Onesimo ac Cerylliano) (quemadmodum Flauius Vopiscus refert) [ERROR: no reftable :] Flau. Vopis. de Caro Augusto. (101) ex Illyricis parentibus ortum, licet quidam eum Mediolanensem, alii autem Narbonensem fuisse tradant, cum ipsius filiis Carino et Numeriano Caesaribus ac Dioclitiano et eius (ut prodit Petrus Antistes Echilinus) (102) [ERROR: no reftable :] Pet. in Catalogo sanctorum de s. Marcello Gabino et Arthemia. (103) filio Maximiano ac nepote Maxentio, Maximiani filio, origine Dalmatas exstitisse, quamquam Sextus Aurelius Victor, [ERROR: no reftable :] Sex. Au. Victor de Probo et Maximiano Augustis. (104) qui Probum Dalmatam esse meminit, Maximianum Pannonium fuisse asserat. Sed siue Pannonius siue Dalmata Maximianus fuerit, si reminisci te non piget Illyrium (auctore Appiano Alexandrino), [ERROR: no reftable :] Appi. de bel. Illyri. (105) ut supra diximus, Pannonii auum extitisse, oportet Maximianum una cum 74 eius filio Maxentio Slauis connumerari. Perge ulterius et Decium Augustum simul cum Decio Caesare, eius filio, ac Iouinianum necnon et duos Valentinianos Valentemque ac Gratianum et Valentinum ex Pannonibus originem ducere tibi compertum erit. Quodsi coeptam fueris lectionem prosecutus, Gallerium eiusque sororium Maximinum et, Eutropio teste, [ERROR: no reftable :] Eutro. de Aureli. Augu. (106) Aurelianum, quem, sicut Flauius Vopiscus refert, [ERROR: no reftable :] Fla. Vopis. de Aureliano. (107) nonnulli ex Sirmio, oppido Pannonie, nonnulli autem ex Missia natum esse contendunt, ac, ut Platina dicit, [ERROR: no reftable :] Plat. de Melchiade papa. (108) Licinium ex Dacis, qui cum Missiis (ut supra ex Strabone ostendimus) unius idiomatis communionem usurpant, ortos esse Sextus Aurelius Victor te docebit. [ERROR: no reftable :] Sex. Au. vi. de Licinio et Alexandro Augustis. (109) Quo etiam auctore Alexandrum Augustum Phrygem fuisse ac, Iulio Capitolino teste, [ERROR: no reftable :] Iuli. Cap. de Maximo Augusto. (110) duos Maximinos Thracium genus ducere comprobabis. Sed nec magnus ille diuus Constantinus Augustus Slauorum generis penitus expers fuit, quoniam, quemadmodum Tribelius Polio [ERROR: no reftable :] Tribe. Po. de Clau. Augu. (111) ac Eutropius [ERROR: no reftable :] Eutro. lib. IX. cap. XIX. (112) et Platina referunt, [ERROR: no reftable :] Plati. de Eusebio papa. (113) compertum tibi fiet Constantium Caesarem, Constantini genitorem, Claudii Augusti Dalmatae ex filia nepotem exstitisse. Post translatum demum ad Germanos imperium Carolus ac Sigismundus et Vinceslaus, Slauorum genus ex Bohemia nacti, ut papa Pius [ERROR: no reftable :] Pius in Hist. Bohe. capitu. XXXIII et XXXIIII. (114) et Fasciculus temporum tradunt, [ERROR: no reftable :] Fascicu. temporum. (115) augustam sortiti sunt dignitatem. Quorum cum his, quos enunciaui, si uelim uel potiora tantum opera perstringere, procul dubio multa mihi forent cudenda uolumina. Aurelianus enim (ut caeteros ommittam), teste Sabellico post Theodolum, [ERROR: no reftable :] Sab. aenea. VII. libro VIII. Theodolus. (116) octo et quadraginta hostes una die propria manu interfecit. [ERROR: no reftable :]Aurelia. uno die XLVIII hostes occidit. Missum facio Caium et Ioannem quartum, summos 75 Pontifices Dalmatas, [ERROR: no reftable :]Caius et Ioannes IIII. Summi Pontifices Dalmatae. de quibus infra aliqua notatu digna dicturi sumus, ac Connonem papam Thracem, [ERROR: no reftable :]Conon papa Thrax. uirum (ut Platina inquit) [ERROR: no reftable :] Plat. de Connone papa. (117) tanto principatu dignum, si animi dotes, si corporis inspicimus, erat enim (eodem Platina auctore) Conon moribus, literatura, pietate, religione, dignitatis specie insignis, necnon et Polislaum, regem Illyriorum, qui (ut Marcus Marulus refert) [ERROR: no reftable :] Mar. Marulus de regibus Illyriorum. (118) multotiens cum Attila, rege Humnorum, feliciter pugnauit, ac Sebeslaum Gothos (ut idem inquit) apud Schodram oppidum strenue opprimentem et Sueropillum, principem Dalmatiae, qui, ut Platina meminit, [ERROR: no reftable :] Plati. de Ioanne papa papa XIII. (119) in Italia Saracenos ingenti clade superatos e monte Gargano deiecit, et Cepemirum ac multos alios uiros insignes sua ipsa fortitudine ac animi ferocitate priscam illam Slauorum strenuitatem pre se ferentes cum Mathildi ex Bohemorum (ut papa Pius inquit) [ERROR: no reftable :] Pius in Hist. Boh. ca. XLI. (120) preclaro genere orta, uariis pro ecclesiae sancte defensione preliis in Italia uiriliter gestis famosa, quae (sicut papa Pius refert) terras in Italiae partibus positas Patrimonium sancti Petri appellatas ecclesiae Romanae dono dedit. [ERROR: no reftable :]Mathildis ex genere Bohemorum patrimonium s. Petri ecclesiae Roma. dono dedit.

Libet solum Sigismundi Polonici regni [ERROR: no reftable :]Sigismundus rex Polonorum uictorisissimus. nostra hac tempestate habenas modestissime ac felicissime moderantis reminisci, qui ualidissimas Tartarorum copias Tamburlani ac Batti auspitiis, quemadmodum Vicentius Belluacensis [ERROR: no reftable :] Vin. in Spe. Hist. li. XXXII. et Thomas Spalatinus [ERROR: no reftable :] Tho. de euersione Salonarum. (121) ac Mechouita refferunt, [ERROR: no reftable :] Mechouita de dua. Sar. lib. primo cap. I. olim humani generis perniciem, frequenter usque ad internitionon fudit potentissimumque ducis Moschorum, caesis octuaginta millibus uirorum, exercitum fudit superbientesque Liuoniae ac Pomeraniae dominos aperto Marte superans singulis annis in posterum tributa 76 pendere coegit Vallachosque cum Turcis, quorum auxilio freti Vallachi Polonos bello lacessere ausi fuerant, non solum Poloniae fines, maiori copiarum parte amissa, maturata fuga excedere compulit, uerum etiam regionem Vallachorum ingressus totam ferro et incendiis deuastauit. Accedit ad tanti principis uirtutem eximia Polonorum in pugnando praestantia auita Slauorum traditione malentium cruenta morte decedere quam turpiter hostibus terga dare. [ERROR: no reftable :]Poloni pugnaces.

Multa his similia per Slauos passim plerisque in locis frequenter fieri mentem subeunt, quae, ne nimia prolixitate tedio uos forsan afficiam, silentio inuoluo. Tacere tamen nequeo, siue nauali praelio siue eductis copiis certamen fiat, ubicunque Slauonici militis terribilis furor interfuerit, semper aut uictoria comite Slauos de hostibus triumphare aut uiriliter dimicando nobilissima cede decedere. Nihil enim apud eos gloriosius uiroque forti dignius existimatur quam uincere aut strenue pugnando morti succumbere. Hinc cum aliquid sibi credi exigunt, sedula est eorum et frequens sub sacramentis imprecatio, ne lecto incubantes intereant. Quam ob causam et sacerdotes deprecantur, ut precibus a deo obtineant, quatenus ipsi gladium uibrando clypeo tecti mortem nanciscantur. Nempe hoc hominum genus, cum gloriae cupiditate incaluerit, parum sua interesse putat, utrum uitam cum sanguine euomat. [ERROR: no reftable :]Slaui gloriae uitam anteponunt. Testantur hoc creberrime et ferre incredibiles Bohemorum apud Pium papam [ERROR: no reftable :] Pius in Historia Bohemorum. (122) de hostibus parte uictoriae et atrocia passim cruentaque cum Turcis Slauorum frequentia certamina, ut ne uillulam quoque aliquam Turce ualleant a Slauis incruento Marte aufferre. 77 Quamobrem nulli mirum uideri debet tanti uiros Slauorum generis a Principe Turcarum duci, [ERROR: no reftable :]Princeps Turcarum magni ducit Slauos. ut fere omnes sui exercitus praefectos ex eis statuat phalangemque uiginti millium fere uirorum ad suae salutis tutelam ex Thracibus ac Macedonibus Illyriisque decernat. Experientia enim compertum est, his praecipue infelicissimis nostris temporibus, Othomani posteritatem Slauorum aciae regna superare, imperia obtinere, munitissimas urbes expugnare, euertendo Romano imperio incumbere orthodoxamque religionem, nisi omnipotentis dei manus suppetias attullerit, destruere et pessundare. Veneta res etiam, praesertim per aequora, hoc milite suis se hostibus frequenter terribilem exhibuit, nec quisquam unquam Slauos segnes ad pgnam inuenit. O igitur felicisamam Slauorum nationem, quae tot millibus annorum magnam Europae partem et haud spernendam Asiae portionem haereditario iure possidens manum adiecit, ut totius orbis habenas regeret, quod equidem per longa annorum curricula duce Alexandro Magno, Decio, Claudio, Probo, Dioclitiano caeterisque supra enumeratis imperatoribus felicissime ad uota est assecuta. Hic est, inquam, populus, cui benedixit dominus crescereque eum fecit in gentem magnam, quae regna uicit, imperiorum uictores edidit uictriciaque arma ferre consueuit. Hinc Slaui a Bosphoro Cimerico (ut Blondus inquit) [ERROR: no reftable :] Blon. dec. prime lib. primo. (123) in Thanaim habitare soliti uel potius inter Thanaim et Albiam amnem ex Bohemia per Misnam ac Sueuiam et Burgundiam occeanum influentem degentes Sarmatae, quasi suapte armati uel semper arma tenentes, dicti perhibentur. Ob studium enim armorum, ut 78 Isidorus dicit, [ERROR: no reftable :] Isido. ethym. lib. IX. (124) Sarmate nuncupati existimantur, quia animo omni tello praestantiore ab ipsa rerum magistra, natura armati uelut mortis contemptores manu et mente ad arma semper sunt parati. Hinc etiam esse puto, ut uix aliquando aut forsan nunquam uniuersa Slauorum natio seruitute fuerit pressa, [ERROR: no reftable :]Raro aut nunquam Slaui omnes seruitute pressi fuerunt. Romanis (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. li. VII. (125) satis se egisse putantibus, si Sarmatarum ferrocitatem declinantes eos a se repulissent. Quod tandem minime effecerunt, quia Gothi Sarmatarum potiores, quos ex sermonis cum Thracibus Missiisque ac Illyriis conformitate Slauos fuisse ostendimus, Romani imperii celsitudinem, Blondo [ERROR: no reftable :] Blondus dec. prime li. I. (126) Sabellicoque testibus, [ERROR: no reftable :] Sabel. aenea. VII. lib. IX. (127) inclinauerunt. [ERROR: no reftable :]Gothi Romanum imperium declinare compulerunt. Gothi enim ab antiquis eorum sedibus, ut Platina [ERROR: no reftable :] Plat. de Siriaco papa. (128) post Paulum Diaconem dicit, [ERROR: no reftable :] Pau. Dia. lib. XI. cap. II. (129) ab Hunnis pulsi, concremato Valente Augusto, qui lacrimabile cum eis (ut Sextus Aurelius Victor asserit) [ERROR: no reftable :] Sex. Au. Vi. (130) bellum commisserat, superato Odoacre, Herulorum (ut Blondus inquit) rege, [ERROR: no reftable :] Blondus dec. prime lib. III. (131) Italiae olim, Paulo Diacono teste, [ERROR: no reftable :] Pau. Dia. lib. XVI. (132) uictore, uniuersa Italia sunt potiti. Et tandem in Hispania, quemadmodum Blondus meminit, [ERROR: no reftable :] Blondus dec. prime li. primo et secundo. (133) pedem firmantes ad hanc usque horam ea felicissime potiuntur. Unde et optimates Hispanorum se de genere esse Visigothorum gloriantur. Hinc (ni fallor) Romani nullius minus quam nationis Slauorum profectu laetantur, quoniam ipsi praecipue eorum potentiam eneruauerunt.

Quis igitur mortalium dignis ualet Slauorum gloria laudibus extollere, [ERROR: no reftable :]Epilogus strenuitatis Slauorum. quorum uirtute depressa est Persarum arrogantia, eneruata Assyriorum et Medorum potentia, deiecta Aegyptiorum extollentia, debellata Graecorum prestantia, subacta Scitharum immanitas, oppressa Indorum 79 multitudo, superata Germanorum asperitas, deuicta Hispanorum dexteritas, prostrata Gallorum ferocitas, inclinata Romanorum sublimitas, deleta Penorum caliditas.

Feci pro uirili nostra quae potui, sed non quanta Slauorum dignitas ipsa efflagitabat, longe enim inferior subsedi. Ad Dalmatiam igitur, natale solum nostrum, sicut pollicitus sum, properans pauca e multis (deo fauente) breui compendio sum narraturus.

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.