Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

CONFUSA SUNT OMNIA hominum genera, et perplexa est originum series, inexplicabilibusque inuoluta tricis nationum propago, uiri Pharenses praestantissimi, quibus fit, ut inanis multorum labor eo amplius eorum ineruditionem ostendat, quanto diutius in euoluendis, quae nostram praetereunt notitiam, sunt immorati. Nam quum auctorum plerique non, quae puram sinceramque sapiunt ueritatem, sed magis, quae lectoribus grata forent, scribere consueuerint, necesse fuit posteros, nullo innixos fundamento, ruinosum in scribendo aedificium erigere falsumque falso addentes semet ipsos et alios secum per falsitatis praerupta praecipitare. Accedit ad haec uetustas, obliuionis auctor, nocturnas ueritati tenebras superinducere consueta et scriptorum apud plerasque gentes penuria, quae late patentia per orbem regna inhabitarunt. Quid quod multae nationes sponte aut uariis agitatae bellis patrias sedes deserentes non minus antiqua cognomina quam auita loca perdiderunt? Sic Troiae incendium clarissimarum urbium 57 populorumque, Troianis pro locorum diuersitate nouas appellationes sortitis [ERROR: no reftable :]Troiani post dispersionem uario nomine appellati. (ut Plinius inquit), [ERROR: no reftable :] Plinius libro VI. capite II (2) origo fuit, ut hi quidem (sicut Sabellico placet) [ERROR: no reftable :] Sabellicus Aeneadis (3) prime libro VII. Romani, illi autem Veneti nuncupentur. Nam Venetos (teste Plinio) [ERROR: no reftable :] Pli. li. III. capi. XVIII. (4) Troiana stirpe ortos auctor est Cato. Sic et Tyrii pudicissimam Didonem [ERROR: no reftable :]Dido pudicissima. sequuti (ut idem Sabellicus inquit) [ERROR: no reftable :] Sabellicus Aeneadis prime libro IX. Carthaginenses [ERROR: no reftable :]Carthaginenses in posterum dicti sunt, multique alii, quorum memoriam consulto ommitto, uel ab hostibus oppressi uel suis hospitibus adiuncti uariata prisca nuncupatione historiae ueritatem obumbrauerunt. Ex his horumque similibus tanta est inter scriptores opinionum diuersitas, ut luce clarius appareat impossibile fore quempiam mortalium inconcussam de his ueritatem examusim attingere. Quapropter breuiter aliquid de nobilissima Slauorum gente dicturus curabo magis aliorum quam meam in tam abdita re opinionem referre. Nam (ut mea fert sententia) haud facile mihi exiguo et indocto comperta erunt, quae solertissimos antiquitatis scrutatores latuerunt. Enimuero ea uoluntas meam mentem frequenter incessit, ut prolixiori haec sermone retexendo quorundam auctorum dicta accuratius librarem. Vicit tamen ratio, ut uana uanis relinquens salubriora studia consectarer. Nec me penitet, quoniam (ut Plinii sermone utar) [ERROR: no reftable :] Pli. in praefatione. (6) res ardua est uetustis nouitatem dare, nouis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus uero naturam suam et naturae suae omnia.

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.