Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Bucinjelic, Miho (1479 - c. 1550) [1524, Dubrovnik]: Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica, Verborum 2445, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [bucinjelic-m-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Textus epistolae Illustrissime Domine post humillimam commendationem. etc.

Frater Ioannes Gocius, qui istic superioribus mensibus apud Caesaream Maiestatem nonnulla Reipublicae nostrae negotia tractauerat, Ragusium ueniens, ea de uestra dignitate et publice et priuatim praedicauit, quae omnium mentes, animosque, ad eam non solum amandam, sed etiam admirandam conuerterunt. Quis enim humanitatem, benignitatem, caeterasque uirtutes in tam ampli ordinis Principe non coleret, non suspiceret, non admiraretur, nisi totius humanitatis expers? Quapropter me quoque his ita inflammauit, ut statim in desiderium ingens exarserim inter clientes Illustrissimae. D. V. annumerandi. dumque qua re in hanc me insinuare possem, ab eodem diligenter, si ea quae ab oriente ad nos deferuntur, quam diligentissime ad eam perscriberem, uoti me compotem absque ullo dubio fore, respondit. Et eo magis quod non solum uobis, sed etiam Caesareae Maiestati rem gratam me facturum persuadebat. Libens onus suscepi, diisque fauentibus, non diu moratus, et ecce ab oriente multa ad nos, quae eo ordine quo perlata sunt, quam primum significare duxi. Addere etiam pleraque uolui, ut locorum descriptiones, multaque altius repetere, quo rectius narrata perciperentur. Licet in hoc uereor, ne et modum excedat epistola, et fastidium legentibus pariat. attamen quicquid erit, boni consulat. V. Illustrissima. D. eoque animo rem accipiat, quo scripta est. neque enim molestias parere cuiquam mens est, sed delectationem, cum historia quoquomodo scripta delectet. Sed de his satis. Axmatus natione graecus, parentibus christianis ortus, atque ab Selymo puer adhuc Turca factus, per gradus eo uiuente ad principem praefectorum, hoc est sangachorum, qui in Europa sunt, promotus, hanc dignitatem Turcae Bechlerbechum appellant, ab eo loci a Solymano inter consiliarios, quos Bascas uocant, ultra quam, praeter eam, quae Regia est, maior dignitas apud Turcas non inuenitur. In hac dignitate cum aliquantisper summa authoritate iter socios (tres enim sunt) principem locum tenuisset, rebus id exigentibus in Aegyptum missus est successor Mustafae, quem uxor eius, sororque Solymani mariti desiderio mota domum redire procurauerat. Quo postquam Axmatus uenit, intuens ea se prouincia potiri, quae et rerum omnium affluentissima, et ab sede Regia remotissima est, prospicensque mobile gentis ingenium, iugumque Turcicum aspernans, partim quos auare, partim quo crudeliter eis imperabant, sibique ad nutum instituentis etiam sine culpa, si Principi sic uisum fuerit, aut uitam priuatam rerum omnium inopem ducendam, aut turpiter moriendum, ratus occasionem oblatam, qua si recte utatur, futurum ut non solum ex seruo liber sed ex praefecto Rex euaderet. Itaque diligenter coepit de defectione cogitare, et licet plurima ad id peragendum hortarentur, erant tamen nonulla, quae perterre facerent, pauci ras.s.suorum, Aegyptiorum, quamuis prompti animi ad rebellionem, attamen mollia et infirma corpora, umbra et ocio adsueta, uendundis, emundisque rebus occupata, ineptaque laboribus militiae sustinendis. Quapropter ne id aliquo impedimento foret, decreuit occulte Mamelucos, qui Selymitani belli furorem effugerant, in uicinis prouinciis passim perquirere, ingentibusque pollicitationibus allectos amicos sibi facere. Praeterea non solum uicinos Principes, sed etiam Sophaenos, hoc est Armenos, et Persas, quorum Ismael Sophus princeps est, ad hanc rem peragendam solicitare. At in his occupatus priusquam cum principibus pacisceretur, allectis mille Mamalucis, quos ex diuersis locis congregauerat, ad Solymanum defertur, perduellionisque absens accusatur. Erat Cayri quidam Iudaeus uir satis amplae mercaturae, hic nescio quo nam modo defectionem hanc non solum olfecerat, sed pene manifestis argumentis comprehenderat. Quamobrem Constantinopolim ueniens, adituque a consiliaris, non sine pecuniis a regem Turcarum impetrato, quid Axmatus moliatur exponit. Ille hominem adseruari iubet, partim ne palam haec facta causam accelerandi defectionem praeberent, partim si quo modo tanto malo sine strepitu, sine armis mederi posset, moxque duos tabellarios per iumenta disposita Cayrum proficisci praecipit. His binas literas dat, alteras Principi praefectorum Capadociae in itinere mandat tradendas. Huic scribit, ut quam citissime cum tabellariis recta Cayrum eat, Axmatoque in praefectura succedat. Alteras ad Axmatum, quibus significat bellum ad Sophaenis metuere, quapropter eius opera, atque industria indigere, uelleque praefecturam Cayri, Capadociae Principi consignet, ipse uero quam maximis itineribus Capadociam petat, inspiciatque ne quid prouincia detrimenti ab hostibus capiat. Tabellarii cum successore, paucisque militibus Cayrum uenientes regias literas Axmato porrigunt, quibus acceptis mandato se Principis obtemperaturum pronunciat. Nocte uero superueniente, dum tam subitae atque inopinatae successionis causas inquirit, uenit in mentem consilia sua detecta esse, seque Capadociam non ad praefecturam, sed supplicium trahi, quippe nec a fratre, nec a quopiam amicorum, qui magni etiam nominis apud Turcarum Regem erant, literas acceperat. Itaque binas literas fingit, ab Rege missas dicit, in his omnia priora reuocat, Capadociae Principem qua uenerat redire iubet, Axmatum uero Cayri manere, neque hoc contentus abeunti successori, tabellariisque insidias ponit, omnesque ad unum interficit. Praeterea milites praetorianos, quos Ianizaros, et quorum in Regem Turcarum nota fides erat, per diuersa loca non paruo ineruallo semota distribuit, hos ab Aegyptiis, suisque paulo post praecipit iugulari. Atque his peractis fratrem, cui Peloponnesi praefectura contigerat, de defectione certiorem facit, monetque ne se perditum eat, sed si quo modo possit euolet, Cayrumque ueniat, commune periculum, communi marte administraturos. Has literas Rex nescio quomodo intercipit, Praefectumque Peloponnesi interfici iubet, quod et perfectum est. ad haec unum ex consiliariis Aias nomine cum quinque millibus Praetorianorum, multisque equitibus Hellespontum transfretare, rectaque cum caeteris Asiaticae militiae hominibus Cayrum proficisci. Praeterea classem quattuor triremium Alexandriam misit. Interea dum apparatus isti in itinere sunt, Solymani fortuna, Othomanorumque per tot curricula temporum continuata foelicitas, Regem amplius uexari passa non est, absenti sine ullo dispendio bella conficiens. Quippe qui ad nos heri Constantinopolim uenerunt, hi in itinere uiginti dies consumpserant, Aegypti prouinciam pacatam retulerunt. hanc Turcarum Regem, non uni ut prius, sed pluribus gubernandam consenssiss, Axmatumque in gratiam Regis a suis interfectum, dum balneum petit, cuius morte perterritos omes, tam Mamalucos quam reliquos peregrinos milites ad sua dilapsos. Certa haec esse affirmat Aiasi, quem superius cum exercitu Aegyptum petiise diximus, Constantinopolim reditus, atque expeditio in Valachiam iam parata Mustafa basca Duce. haec Valachia ultra Danubium contra Nicopolim Regiam aliquando Bulgarorum sedem, nunc Turcico subditam Imperio, sita est, quae ab Turcis recens defecit. Cuius defectionis antequam causas exponam, uisum est, Valachiae situm designare, ac alia quadam paulo altius repetere, quo narrata plus perspicuitatis recipiant. Huius Valachiae fines sunt ab oriente altera Valachia, quae Moldouia ab Vngaris appellatur, ab antiquis Datia dicta. ab occidente Vngari, Sibignique oppidum in ripis Danubii situm, atque ad Vngaros pertinens. a septentrione montes, qui Transyluaniam Vngaricae ditionis regionem, Valachiamque discriminant, a meridie Danubius. Patet in longitudinem duodecim dierum itinere ab occidente in orientem, in latitudine a meridie in septentrionem trium et amplius, in hac planicie perpetua solum pingue, capaxque cultus, nisi qua paludes, aut siluae intercidunt. Regio omnium ferax, quae ad humanae uitae necessitatem pertinent, praeter uinum, cuius alioquin ea gens, utpote crapulae, uentrique dedita, appetentissima est. pecudum nullibi maior copia, equorumque armenta uix minoribus animalibus cedentia, uicis, non urbibus, sed frequentissime habitatur. Nam in ea uici .xv millia, quorum minimi .L. domos habent, in hac salis montes, quos prouinciales, uelut in lapidicinias saxa, excidunt, Turcisque uendunt. Gentis rude ingenium, atque incultum, parque suo pecori, neque militiae, neque rerum publicarum curam gerunt, rixarum atque discordiarum adeo studiosi, ut plerunque a Principum caede non abstineant. quo factum est, ut cum solis Vngaris uectigales essent, Turcis non solum uectigales, sed pene subditi facti sunt. Lingua Itala, sed aliquanto contractiore utuntur, Christiani sunt, sed scismatici. Inter eos aliquando Princeps fuit, quem Voieuodam appellant, Dragulus nomine, uir acer et militarium negotiorum apprime peritus. hic non solum sua egregie tutabatur, sed Turcarum fines hybernis temporibus, ut plerunque fit, glacie concreto Danubio aggrediebatur, eosque igni, ferroque uastabat. Qua re Mahumetes abauus Solymani, qui in praesentiarum Turcis imperat, permotus, ut iniurias ulcisceretur, Danubium transiens Valachiam ingressus est. huic nusquam Dragulus occurrit. deduxerat enim ex agris, uicisque in densissimas siluas paludibus obitas, non solum homines, pecudesque, sed etiam omia omnia usui necessaria, ita ut Turcarum exercitus aliunde, quae ad uictum pertinerent, comportaret. Ipse uero Dragulus expeditis aliquot equitibus, noctu sepius, interdiu plerunque per anfractus, tramitesque notos, siluas egrediebatur, multosque Turcarum, aut pabulantes, aut longius ab agmine recedentes intercipiebat, aliquando nihil minus opinantes uniuersos adgrediebant, iterfectisque ultis donec se colligerent, in siluas iterum refugiebat, neque hostem aequis coditionibus inire praelium permittebat. Quapropter Mahumetes, cum neque comeatum exercitus haberet, neque Dragulum syluis inclusum cum maximo suorum periculo adgredi placeret, multis ex suis amissis, sine praeda, sine uictoria, quae uenerat, redire coactus est. At Valachorum Reguli metu hostis liberati, immemores ab Dragulo suscepti beneficii in Draguli necem perniciosa consilia agitare ceperunt, militiam detrectare, Turcas extollere, Draguli facta deprimere, uictoriam perniciosiorem aliquando uictoribus quam uictis futuram praedicare, Turcas hostes affirmare pati non posse, cum his foedus etiam uectigali proposito ineundum decernere. contra Dragulus ne pacem a uictis peterent suadere, se, suaque armis defenderent, in libertatem uiuerent, persuadere conatur, denique ullo modo se uiuete Turcis Valachiam uectigalem passurum dicere. Dumque in ea opinione persisteret, a Regulis per insidias obtruncatur, atque in eius locum alius subrogatur. Hic annuo uectigali proposito duodecim millibus aureis pacem ab Turcis mercatus est. liberi uero Draguli, multique ex eius factione ad Turcam transfugiunt, a quo perbenigne suscepti, uitamque Christianam permissi ducere, nam hi non erant scismatici, sed Catholici. At Valachi nullo statu contenti, neque illum, quem in demortui locum posuerat, diutius regnare passi sunt. sed eo interfecto, cum in deligendo Principe non concordarent, rem ad Turcam detulerunt. Ille uero unum ex his qui ad eum transfugerant instituit, ac tanquam unum ex praefectis insignibus praefecturae honestarum in prouinciam ire iubet, constituitque ut nemini Valachiae Principem esse liceret, nisi quem aut imperator institueret, aut Valachis eligentibus confirmaret. Addit insuper, ut quotiens Constantinopolim uenire iuberet, id sine mora, uelut aliarum prouinciarum praefecti, faceret, quo factum est, ut pene subditi Turcis effecti sint. Tempore uero procedente Turcarum Rex Belgradum capit. Basarabas Valachorum Princeps (quem ego dum apud Valachos agerem, priuatum noui) relicto post se septeni filio moritur. Huic Turca principatum defert, tutores qui rem administrarent Turcas quoad puer ad aetatem perueniret, eo animo instituit, scilicet ut Valachi Turcis Principibus paulatim assuescerent. induxerat in animum hac occasione oblata prouinciam penitus occupare, nam et inde facillimum in Vngaros, quibus cum bellum gerere coeperat, transitum prospiciebat, et ex prouincia, si per Turcas eo modo quo caeterae praefecturae, gubernaretur, plus utilitatis recepturum arbitrabatur. At Valachi neque puerum, neque Turcas receperunt, sed in demortui locum alio Principe suffecto, oratores ad Turcam mittunt, rogant, Principem per eos electum confirmaret, puerum aetate inutilem et tanto imperio regendo minime idoneum persuadere conantur, praetera non esse hoc ueteris instituti, ut Turcis prouicia daretur, neque hoc Valachos unquam passuros affirmant. Quamobrem irritatus Turca oratores, contra ius, fasque gentium iugulare iussit, caeteris uero qui cum eis uenerant, naribus praecisis domum redire permisit. Praefectis praetera Nicopolis Bedini, atque Cilistriae manum praedatoriam colligant, imperat, Valachiamque uastent. Quibus perceptis Valachi Ioannem Comitem Seposiensem ex transyluania accersunt, huic se suaque omnia permittunt, palam ab Turcis deficientes. Ille uero milite conducto Valachiam uenit, Turcasque parantes regionem uastare prohibet. Quod ubi Regi Turcarum nuntiatum est, ueritus ne prouinciam occuparent Vngari, de pace cum Valachis, propositis antiquis conditionibus coepit agere. hanc Valachi hortante Comite (uerebatur enim mobile gentis ingenium, et semper in proditionem spectans) perlibenter susceperunt. foedus initum est, ut Turcarum Rex aliquem ex Valachis, quos penes se haberet Principem institueret, Valachi eo modo quo prius uectigal penderent, et si in praeteritis uectigalibus quicquam non dedissent, resarcirent, Turcis uero posthac, praeter ista, nulla potestas in prouincia esset. Iis ita compositis Voieuodam ab Turca missum suscipiunt, Comes Seposiensis ad sua redit. Sed semper praesenti statu Valachi non contenti alterum quaerunt. nam expulso ab Rege Turcarum Voieuoda misso, in locum eius alium sufficiunt. Quod quamuis grauiter Turca tulerit, tempore forsan ita suadente non aegre ferre dissimulauit, moxque oratorem cum .ccc. equitibus Vaalchiam destinat, ad Principem recens electum insignia Principatus mittit, clauam ferream, uexillum, quo in bello omnes Praefecti, quos Turcae Sangachos uocant, uti solent, hoc ex cauda equina confectum est, praeterea insigne quoddam capitis aureo filo, ualut Diadema circumdatum. Hic postquam Valachiam uenit, a Voieuoda honorifice excipitur, sed dum in conspectu Regulorum, plebisque, fingit insigne capiti aptare, clauam ferream capiti impingit, ac Voieuodam prout a rege Turcarum mandatum fuerat, interficit. Caeteri uero equites plerosque ex Regulis aggressi iugulant, equisque conscensis nullo repugnante, Castellum quod in ripis danubii situm est, petierunt. quod post mortem Draguli, Valachi Turcis uectigales facti tradiderunt. Iis auditis aduolat Seposien. Comes, prouinciam suscipit, communi marte commune periculum propulsaturus. Nam si Turcae Valachiam occupauerint, actum erit de tota transyluania, cuius ipse supremus est princeps. Caeterum Turcarum rex metu defectionis Aegypti liberatus, expeditionem in Valachos parat. quo si Rex profectus fuerit, actum esse non solum de Valachis, Moldouitisque, quod Dacas appellatos superius dixi, sed procedente tempore de Vngaris, Polonisque plerique arbitrantur, quippe cum nullos apud Vngaros apparatus, quibus tanto Principi restiterent, cernant. Si uero quempiam ex suis miserit, Transyluanis uoletibus, Moldouitisque ad id accedentibus, in fideque Valachis manentibus, rem non eo periculi futuram existimant. Clissae Castellum Illyrici, super ueteres Salonas, Spalatumque Vngaricae ditionis in Dalmatia situm, superioribus diebus acriter Turcae obsidione cinxerant, prope diem per deditionem recepturi. nam omnia oppida nis quae ad uictum necessaria erant, iam deerant. sed repente quingeti Coruati, Segnia mari xxxx nauigiis aduecti, iunctis sibi Dalmatis subsidio fuere, interfectisque Turcarum nonullis castellum non solum obsidione liberarunt, sed comeatu, militibus, caeterisque ad longam obsidionem tolerandam necessariis muniuerunt, statimque ad sua redierunt. Coruatos hos Pontificiis pecuniis conductos aiunt, eundemque Pontificem comeatum et reliqua tribuisse. Qua re ualde laetati sumus, nam licet Vngaris castellum hoc parui momenti sit, Turcis tamen plurimum commoditatis si reciperetur, a reliquum Dalmatiae, Liburniaeque tractum delendum praeberet. quippe omnia, quae ad hunc tractum pertinent paulo a mari recedentia, usque ad castellum Ostaruicae hac hyeme Vngaris ereptum, quod super Iaderam est Liburniae ciuitatem Venetis subditam, Turcarum sunt, ex quo loco in Italiam, immo Venetias sex dierum iter est. viden quantum appropiquant Italiae? Spalatum oppidum Dalmatiae, aliquando Diocletiani Augusti palatium per tria milliaria a Salonis, quae ciuitas nunc solo est aequata, distat. Dicunt Turcae ab ultimis Aethiopiae sedibus gentem quandam excitam, hos plerique Iudaeos affirmant. sed haec quoniam fabulis simillima uidentur, latius explicare non audeo. Bosinensem Sangachum audio quattuor millibus equitum ad Modruscensem agrum uastandum profectum. uereor ne uoti compos fiat, cum nusquam Vngari sit. Et haec sunt, quae Illustrissimae D. V. scribenda duxi, non quod ab aliis eadem non habeat, sed quo me clientelae eius insinuarem, quae felix ualeat, et cui me plurimum commendo. Ab Ismaele Sophaenorum principe nihil est, oratorem ad Turcam miserat, hic aliquantisper Constantinopolim moratus ab Solymano largiter donatus domum rediit, pacem iter eum et Solymanum Turcae sperant.

iterum Illustrissima D. V. Valeat. Die XXIX Iunii MDXXIIII Ragusii. E. Illustrissi
Vade retro


Bucinjelic, Miho (1479 - c. 1550) [1524, Dubrovnik]: Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica, Verborum 2445, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [bucinjelic-m-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.