Textus epistolae
Illustrissime Domine post humillimam commendationem. etc.
Frater Ioannes Gocius, qui istic superioribus mensibus apud Caesaream
Maiestatem nonnulla Reipublicae nostrae negotia tractauerat, Ragusium
ueniens, ea de uestra dignitate et publice et priuatim praedicauit, quae
omnium mentes, animosque, ad eam non solum amandam, sed etiam admirandam
conuerterunt. Quis enim humanitatem, benignitatem, caeterasque uirtutes in
tam ampli ordinis Principe non coleret, non suspiceret, non admiraretur,
nisi totius humanitatis expers? Quapropter me quoque his ita inflammauit, ut
statim in desiderium ingens exarserim
inter clientes Illustrissimae. D. V. annumerandi. dumque qua re in hanc me
insinuare possem, ab eodem diligenter, si ea quae ab oriente ad nos
deferuntur, quam diligentissime ad eam perscriberem, uoti me compotem absque
ullo dubio fore, respondit. Et eo magis quod non solum uobis, sed etiam
Caesareae Maiestati rem gratam me facturum persuadebat. Libens onus suscepi,
diisque fauentibus, non diu moratus, et ecce ab oriente multa ad nos, quae
eo ordine quo perlata sunt, quam primum significare duxi. Addere etiam
pleraque uolui, ut locorum descriptiones, multaque altius repetere, quo
rectius narrata perciperentur. Licet in hoc uereor, ne et modum excedat
epistola, et fastidium legentibus pariat. attamen quicquid erit, boni
consulat. V. Illustrissima. D. eoque animo rem accipiat, quo scripta est.
neque enim molestias parere cuiquam mens est, sed delectationem, cum
historia quoquomodo scripta delectet. Sed de his satis. Axmatus natione
graecus, parentibus christianis ortus, atque ab Selymo puer adhuc Turca
factus, per gradus eo uiuente ad
principem praefectorum, hoc est
sangachorum, qui in Europa sunt, promotus, hanc dignitatem Turcae
Bechlerbechum appellant, ab eo loci a Solymano inter consiliarios, quos
Bascas uocant, ultra quam, praeter eam, quae Regia est, maior dignitas apud
Turcas non inuenitur. In hac dignitate cum aliquantisper summa authoritate
iter socios (tres enim sunt) principem locum tenuisset, rebus id exigentibus
in Aegyptum missus est successor Mustafae, quem uxor eius, sororque Solymani
mariti desiderio mota domum redire procurauerat. Quo postquam Axmatus uenit,
intuens ea se prouincia potiri, quae et rerum omnium affluentissima, et ab
sede Regia remotissima est, prospicensque mobile gentis ingenium, iugumque
Turcicum aspernans, partim quos auare, partim quo crudeliter eis imperabant,
sibique ad nutum instituentis etiam sine culpa, si Principi sic uisum
fuerit, aut uitam priuatam rerum omnium inopem ducendam, aut turpiter
moriendum, ratus occasionem oblatam, qua si recte utatur, futurum ut non
solum ex seruo liber sed ex praefecto Rex euaderet. Itaque diligenter coepit
de defectione cogitare, et licet plurima ad id peragendum hortarentur, erant
tamen nonulla, quae perterre facerent, pauci
ras.s.suorum, Aegyptiorum, quamuis
prompti animi ad rebellionem, attamen mollia et infirma corpora, umbra et
ocio adsueta, uendundis, emundisque rebus occupata, ineptaque laboribus
militiae sustinendis. Quapropter ne id aliquo impedimento foret, decreuit
occulte Mamelucos, qui Selymitani belli furorem effugerant, in uicinis
prouinciis passim perquirere, ingentibusque pollicitationibus allectos
amicos sibi facere. Praeterea non solum uicinos Principes, sed etiam
Sophaenos, hoc est Armenos, et Persas, quorum Ismael Sophus princeps est, ad
hanc rem peragendam solicitare. At in his occupatus priusquam cum
principibus pacisceretur, allectis mille Mamalucis, quos ex diuersis locis
congregauerat, ad Solymanum defertur, perduellionisque absens accusatur.
Erat Cayri quidam Iudaeus uir satis amplae mercaturae, hic nescio quo nam
modo defectionem hanc non solum olfecerat, sed pene manifestis argumentis
comprehenderat. Quamobrem Constantinopolim ueniens, adituque a consiliaris,
non sine pecuniis a regem Turcarum impetrato, quid Axmatus moliatur exponit.
Ille hominem adseruari iubet, partim ne palam haec facta causam accelerandi
defectionem praeberent, partim si quo modo tanto malo sine strepitu, sine
armis mederi posset, moxque duos tabellarios per iumenta disposita Cayrum
proficisci praecipit. His binas literas dat, alteras Principi praefectorum
Capadociae in itinere mandat tradendas. Huic scribit, ut quam citissime cum
tabellariis recta Cayrum eat, Axmatoque in praefectura succedat. Alteras ad
Axmatum, quibus significat bellum ad Sophaenis metuere, quapropter eius
opera, atque industria indigere, uelleque praefecturam Cayri, Capadociae
Principi consignet, ipse uero quam maximis itineribus Capadociam petat,
inspiciatque ne quid prouincia detrimenti ab hostibus capiat. Tabellarii cum
successore, paucisque militibus Cayrum uenientes regias literas Axmato
porrigunt, quibus acceptis mandato se Principis obtemperaturum pronunciat.
Nocte uero superueniente, dum tam subitae atque inopinatae successionis
causas inquirit, uenit in mentem consilia sua detecta esse, seque Capadociam
non ad praefecturam, sed supplicium trahi, quippe nec a fratre, nec a
quopiam amicorum, qui magni etiam nominis apud Turcarum Regem erant, literas
acceperat. Itaque binas literas fingit, ab Rege missas dicit, in his omnia
priora reuocat, Capadociae Principem qua uenerat redire iubet, Axmatum uero
Cayri manere, neque hoc contentus abeunti successori, tabellariisque
insidias ponit, omnesque ad unum interficit. Praeterea milites praetorianos,
quos Ianizaros, et quorum in Regem Turcarum nota fides erat, per diuersa
loca non paruo ineruallo semota distribuit, hos ab Aegyptiis, suisque paulo
post praecipit iugulari. Atque his peractis fratrem, cui Peloponnesi
praefectura contigerat, de defectione certiorem facit, monetque ne se
perditum eat, sed si quo modo possit euolet, Cayrumque ueniat, commune
periculum, communi marte administraturos. Has literas Rex nescio quomodo
intercipit, Praefectumque Peloponnesi interfici iubet, quod et perfectum
est. ad haec unum ex consiliariis Aias nomine cum quinque millibus
Praetorianorum, multisque equitibus Hellespontum transfretare, rectaque cum
caeteris Asiaticae militiae hominibus Cayrum proficisci. Praeterea classem
quattuor triremium Alexandriam misit. Interea dum apparatus isti in itinere
sunt, Solymani fortuna, Othomanorumque per tot curricula temporum continuata
foelicitas, Regem amplius uexari passa non est, absenti sine ullo dispendio
bella conficiens. Quippe qui ad nos heri Constantinopolim uenerunt, hi in
itinere uiginti dies consumpserant, Aegypti prouinciam pacatam retulerunt.
hanc Turcarum Regem, non uni ut prius, sed pluribus gubernandam consenssiss,
Axmatumque in gratiam Regis a suis interfectum, dum balneum petit, cuius
morte perterritos omes, tam Mamalucos quam reliquos peregrinos milites ad
sua dilapsos. Certa haec esse affirmat Aiasi, quem superius cum exercitu
Aegyptum petiise diximus, Constantinopolim reditus, atque expeditio in
Valachiam iam parata Mustafa basca Duce. haec Valachia ultra Danubium contra
Nicopolim Regiam aliquando Bulgarorum sedem, nunc Turcico subditam Imperio,
sita est, quae ab Turcis recens defecit. Cuius defectionis antequam causas
exponam, uisum est, Valachiae situm designare, ac alia quadam paulo altius
repetere, quo narrata plus perspicuitatis recipiant. Huius Valachiae fines
sunt ab oriente altera Valachia, quae Moldouia ab Vngaris appellatur, ab
antiquis Datia dicta. ab occidente Vngari, Sibignique oppidum in ripis
Danubii situm, atque ad Vngaros pertinens. a septentrione montes, qui
Transyluaniam Vngaricae ditionis regionem, Valachiamque discriminant, a
meridie Danubius. Patet in longitudinem duodecim dierum itinere ab occidente
in orientem, in latitudine a meridie in septentrionem trium et amplius, in
hac planicie perpetua solum pingue, capaxque cultus, nisi qua paludes, aut
siluae intercidunt. Regio omnium ferax, quae ad humanae uitae necessitatem
pertinent, praeter uinum, cuius alioquin ea gens, utpote crapulae, uentrique
dedita, appetentissima est. pecudum nullibi maior copia, equorumque armenta
uix minoribus animalibus cedentia, uicis, non urbibus, sed frequentissime
habitatur. Nam in ea uici .xv millia, quorum minimi .L. domos habent, in hac
salis montes, quos prouinciales, uelut in lapidicinias saxa, excidunt,
Turcisque uendunt. Gentis rude ingenium, atque incultum, parque suo pecori,
neque militiae, neque rerum publicarum curam gerunt, rixarum atque
discordiarum adeo studiosi, ut plerunque a Principum caede non abstineant.
quo factum est, ut cum solis Vngaris uectigales essent, Turcis non solum
uectigales, sed pene subditi facti sunt. Lingua Itala, sed aliquanto
contractiore utuntur, Christiani sunt, sed scismatici. Inter eos aliquando
Princeps fuit, quem Voieuodam appellant, Dragulus nomine, uir acer et
militarium negotiorum apprime peritus. hic non solum sua egregie tutabatur,
sed Turcarum fines hybernis temporibus, ut plerunque fit, glacie concreto
Danubio aggrediebatur, eosque igni, ferroque uastabat. Qua re Mahumetes
abauus Solymani, qui in praesentiarum Turcis imperat, permotus, ut iniurias
ulcisceretur, Danubium transiens Valachiam ingressus est. huic nusquam
Dragulus occurrit. deduxerat enim ex agris, uicisque in densissimas siluas
paludibus obitas, non solum homines, pecudesque, sed etiam omia omnia usui
necessaria, ita ut Turcarum exercitus aliunde, quae ad uictum pertinerent,
comportaret. Ipse uero Dragulus expeditis aliquot equitibus, noctu sepius,
interdiu plerunque per anfractus, tramitesque notos, siluas egrediebatur,
multosque Turcarum, aut pabulantes, aut longius ab agmine recedentes
intercipiebat, aliquando nihil minus opinantes uniuersos adgrediebant,
iterfectisque ultis donec se colligerent, in siluas iterum refugiebat, neque
hostem aequis coditionibus inire praelium permittebat. Quapropter Mahumetes,
cum neque comeatum exercitus haberet, neque Dragulum syluis inclusum cum
maximo suorum periculo adgredi placeret, multis ex suis amissis, sine
praeda, sine uictoria, quae uenerat, redire coactus est. At Valachorum
Reguli metu hostis liberati, immemores ab Dragulo suscepti beneficii in
Draguli necem perniciosa consilia agitare ceperunt, militiam detrectare,
Turcas extollere, Draguli facta deprimere, uictoriam perniciosiorem
aliquando uictoribus quam uictis futuram praedicare, Turcas hostes affirmare
pati non posse, cum his foedus etiam uectigali proposito ineundum decernere.
contra Dragulus ne pacem a uictis peterent suadere, se, suaque armis
defenderent, in libertatem uiuerent, persuadere conatur, denique ullo modo
se uiuete Turcis Valachiam uectigalem passurum dicere. Dumque in ea opinione
persisteret, a Regulis per insidias obtruncatur, atque in eius locum alius
subrogatur. Hic annuo uectigali proposito duodecim millibus aureis pacem ab
Turcis mercatus est. liberi uero Draguli, multique ex eius factione ad
Turcam transfugiunt, a quo perbenigne suscepti, uitamque Christianam
permissi ducere, nam hi non erant scismatici, sed Catholici. At Valachi
nullo statu contenti, neque illum, quem in demortui locum posuerat, diutius
regnare passi sunt. sed eo interfecto, cum in deligendo Principe non
concordarent, rem ad Turcam detulerunt. Ille uero unum ex his qui ad eum
transfugerant instituit, ac tanquam unum ex praefectis insignibus
praefecturae honestarum in prouinciam ire iubet, constituitque ut nemini
Valachiae Principem esse liceret, nisi quem aut
imperator institueret, aut Valachis
eligentibus confirmaret. Addit insuper, ut quotiens Constantinopolim uenire
iuberet, id sine mora, uelut aliarum prouinciarum praefecti, faceret, quo
factum est, ut pene subditi Turcis effecti sint. Tempore uero procedente
Turcarum Rex Belgradum capit. Basarabas Valachorum Princeps (quem ego dum
apud Valachos agerem, priuatum noui) relicto post se septeni filio moritur.
Huic Turca principatum defert, tutores qui rem administrarent Turcas quoad
puer ad aetatem perueniret, eo animo instituit, scilicet ut Valachi Turcis
Principibus paulatim assuescerent. induxerat in animum hac occasione oblata
prouinciam penitus occupare, nam et inde facillimum in Vngaros, quibus cum
bellum gerere coeperat, transitum prospiciebat, et ex prouincia, si per
Turcas eo modo quo caeterae praefecturae, gubernaretur, plus utilitatis
recepturum arbitrabatur. At Valachi neque puerum, neque Turcas receperunt,
sed in demortui locum alio Principe suffecto, oratores ad Turcam mittunt,
rogant, Principem per eos electum confirmaret, puerum aetate inutilem et
tanto imperio regendo minime idoneum persuadere conantur, praetera non esse
hoc ueteris instituti, ut Turcis prouicia daretur, neque hoc Valachos unquam
passuros affirmant. Quamobrem irritatus Turca oratores, contra ius, fasque
gentium iugulare iussit, caeteris uero qui cum eis uenerant, naribus
praecisis domum redire permisit. Praefectis praetera Nicopolis Bedini, atque
Cilistriae manum praedatoriam colligant, imperat, Valachiamque uastent.
Quibus perceptis Valachi Ioannem Comitem Seposiensem ex transyluania
accersunt, huic se suaque omnia permittunt, palam ab Turcis deficientes.
Ille uero milite conducto Valachiam uenit, Turcasque parantes regionem
uastare prohibet. Quod ubi Regi Turcarum nuntiatum est, ueritus ne
prouinciam occuparent Vngari, de pace cum Valachis, propositis antiquis
conditionibus coepit agere. hanc Valachi hortante Comite (uerebatur enim
mobile gentis ingenium, et semper in proditionem spectans) perlibenter
susceperunt. foedus initum est, ut Turcarum Rex aliquem ex Valachis, quos
penes se haberet Principem institueret, Valachi eo modo quo prius uectigal
penderent, et si in praeteritis uectigalibus quicquam non dedissent,
resarcirent, Turcis uero posthac, praeter ista, nulla potestas in prouincia
esset. Iis ita compositis Voieuodam ab Turca missum suscipiunt, Comes
Seposiensis ad sua redit. Sed semper praesenti statu Valachi non contenti
alterum quaerunt. nam expulso ab Rege Turcarum Voieuoda misso, in locum eius
alium sufficiunt. Quod quamuis grauiter Turca tulerit, tempore forsan ita
suadente non aegre ferre dissimulauit, moxque oratorem cum .ccc. equitibus
Vaalchiam destinat, ad Principem recens electum insignia Principatus mittit,
clauam ferream, uexillum, quo in bello omnes Praefecti, quos Turcae
Sangachos uocant, uti solent, hoc ex cauda equina confectum est, praeterea
insigne quoddam capitis aureo filo, ualut Diadema circumdatum. Hic postquam
Valachiam uenit, a Voieuoda honorifice excipitur, sed dum in conspectu
Regulorum, plebisque, fingit insigne capiti aptare, clauam ferream capiti
impingit, ac Voieuodam prout a rege Turcarum mandatum fuerat, interficit.
Caeteri uero equites plerosque ex Regulis aggressi iugulant, equisque
conscensis nullo repugnante, Castellum quod in ripis danubii situm est,
petierunt. quod post mortem Draguli, Valachi Turcis uectigales facti
tradiderunt. Iis auditis aduolat
Seposien. Comes, prouinciam suscipit,
communi marte commune periculum propulsaturus. Nam si Turcae Valachiam
occupauerint, actum erit de tota transyluania, cuius ipse supremus est
princeps. Caeterum Turcarum rex metu defectionis Aegypti liberatus,
expeditionem in Valachos parat. quo si Rex profectus fuerit, actum esse non
solum de Valachis, Moldouitisque, quod Dacas appellatos superius dixi, sed
procedente tempore de Vngaris, Polonisque plerique arbitrantur, quippe cum
nullos apud Vngaros apparatus, quibus tanto Principi restiterent, cernant.
Si uero quempiam ex suis miserit, Transyluanis uoletibus, Moldouitisque ad
id accedentibus, in fideque Valachis manentibus, rem non eo periculi futuram
existimant. Clissae Castellum Illyrici, super ueteres Salonas, Spalatumque
Vngaricae ditionis in Dalmatia situm, superioribus diebus acriter Turcae
obsidione cinxerant, prope diem per deditionem recepturi. nam omnia oppida
nis quae ad uictum necessaria erant, iam deerant. sed repente quingeti
Coruati, Segnia mari xxxx nauigiis aduecti, iunctis sibi Dalmatis subsidio
fuere, interfectisque Turcarum nonullis castellum non solum obsidione
liberarunt, sed comeatu, militibus, caeterisque ad longam obsidionem
tolerandam necessariis muniuerunt, statimque ad sua redierunt. Coruatos hos
Pontificiis pecuniis conductos aiunt, eundemque Pontificem comeatum et
reliqua tribuisse. Qua re ualde laetati sumus, nam licet Vngaris castellum
hoc parui momenti sit, Turcis tamen plurimum commoditatis si reciperetur, a
reliquum Dalmatiae, Liburniaeque tractum delendum praeberet. quippe omnia,
quae ad hunc tractum pertinent paulo a mari recedentia, usque ad castellum
Ostaruicae hac hyeme Vngaris ereptum, quod super Iaderam est Liburniae
ciuitatem Venetis subditam, Turcarum sunt, ex quo loco in Italiam, immo
Venetias sex dierum iter est. viden quantum appropiquant Italiae? Spalatum
oppidum Dalmatiae, aliquando Diocletiani Augusti palatium per tria milliaria
a Salonis, quae ciuitas nunc solo est aequata, distat. Dicunt Turcae ab
ultimis Aethiopiae sedibus gentem quandam excitam, hos plerique Iudaeos
affirmant. sed haec quoniam fabulis simillima uidentur, latius explicare non
audeo. Bosinensem Sangachum audio quattuor millibus equitum ad Modruscensem
agrum uastandum profectum. uereor ne uoti compos fiat, cum nusquam Vngari
sit. Et haec sunt, quae Illustrissimae D. V. scribenda duxi, non quod ab
aliis eadem non habeat, sed quo me clientelae eius insinuarem, quae felix
ualeat, et cui me plurimum commendo. Ab Ismaele Sophaenorum principe nihil
est, oratorem ad Turcam miserat, hic aliquantisper Constantinopolim moratus
ab Solymano largiter donatus domum rediit, pacem iter eum et Solymanum
Turcae sperant.
iterum Illustrissima D. V. Valeat.
Die XXIX Iunii MDXXIIII
Ragusii.
E. Illustrissi
Bucinjelic, Miho (1479 - c. 1550) [
1524, Dubrovnik]:
Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica, Verborum 2445, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [
numerus verborum] [
bucinjelic-m-epist.xml].