Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Post haec Sphetopelek rex iussit christianis, qui Latina utebantur lingua, ut reverterentur unusquisque in locum suum, et reaedificarent civitates, et loca quae olim a paganis destructa fuerunt. Placuit etiam regi, ut temporibus suis rememorarentur, ac recordarentur seu scriberentur termini ac fines omnium provinciarum ac regionum regni sui, quatenus unaquaeque gens sciret, atque cognosceret fines, et terminos provinciarum, et regionum suarum, congregans igitur omnes sapientes regni sui, locutus est eis de verbo hoc, sed nullus eo tempore inventus est, qui certam responsionem daret regi de hac re. Tunc rex Dei sapientia plenus, sano utens consilio, misit sapientes, ac nobiles viros legatos ad venerabilem, et apostolicum virum papam Stephanum, et ad imperatorem Constantinopolitanae urbis Michaelem rogans, et petens, quatenus antiqua 131 privilegia, quibus termini et fines provinciarum, ac regionum, seu terrarum scripti continebantur, mittere cum viris sapientissimis dignarentur, dum autem legati regis Romam venissent, et verba regis papae Stephano intimassent, gaudio magno gavisus est papa venerabilis et maxime quod occasione accepta mitteret sapientissimos viros, qui novellum, ac tenerum regem adhuc in fide, et populum eius pascerent, ac satiarent pane coelesti, ac verbo vitae. Misit itaque vicarium suum Honorium nomine sanctae Romanae ecclesiae presbiterum cardinalem, cui et tradidit potestatem ligandi, atque solvendi, evellenti et dissipandi, aedificandi, atque plantandi, sicuti moris est, quando per mundi partes legati, seu vicarii a sede Romana mittuntur, et cum eo alios duos cardinales episcopos quoque iussit eum secum assumere, qui adhuc populo in fide episcopos, sive ecclesias consecrarent, et verbum vitae in eorum cordibus quotidie seminarent. Advenientes itaque cardinales, et episcopi invenerunt regem in planitie Dalmae, a quo cum magno honore, et reverentia suscepti sunt. Tunc rex iussit congregari in eadem planitie Dalmae omnes populos terre, et regni sui. Inter haec dum populi congregarentur, advenerunt legati nobiles, et sapientes missi ab imperatore Michaele, Leo, et Joannes, et alii sapientes, qui a rege, et cardinalibus honorifice suscepti sunt. Igitur omnes congregati, tam latina, quam et sclavonica lingua qui loquebantur, iussu Honorii apostolici vicarii, ei christianissimi regis Suetopelk, per spatium dierum XII synodum fecerunt. In qua diebus octo de lege Divina, et sacra scriptura, ac de statu ecclesiae tractatum est. Caeteris autem quatuor diebus de potestate regis, de ducibus, et comitibus, et centurionibus, et de statu regis sermocinatum est. Relecta sunt, et in eadem synodo antiqua privilegia tam latina, quam graeca missa ab apostolico, et ab imperatore, 132 audientibus cunctis populis de divisione provinciarum ac regionum seu terrarum, sicuti ab antiquis imperatoribus scripta, et ordinata fuerunt, et placuit regi, et cuncto populo finita synodo XIIa die per manus Honorii vicarii, et cardinalium, atque episcoporum coronatus est rex atque coronatus more Romanorum regum, et facta est laetitia magna in populo, et in universo regno eius. Post haec iussit rex, ut consecrarentur archiepiscopi, unus in Salona, et alius in Dioclia; similiter, et episcopi plurimi consecrati sunt, et ecclesiae, que destructae erant, et violatae manebant, reaedificate et consecratae sunt; statuit etiam rex, ut nullus perturbaret in aliquo aliquam ecclesiam, aut haberet aliquam potestatem, seu dominationem in aliqua ecclesia, nisi solus archiepiscopus, vel episcopus, cuius sub iure esset eadem ecclesia, qui vero aliter faceret, regiam coronam offenderet. Post haec secundum continentia in privilegiorum quae lecta coram populo fuerant, scripsit privilegia, divisit provincias, et regiones regni sui, ac terminos, et fines earum hoc modo: secundum cursum aquarum, quae a montanis fluunt, et intrant in mare contra meridianam plagam, Maritima vocavit; aquas vero que a montanis fluunt contra septentrionalem plagam, et intrant in magnum flumen Donavi, vocavit Surbia. Deinde Maritima in duas divisit provincias: a loco Dalmae, ubi rex tunc manebat, et synodus tunc facta est usque ad Valdevino vocavit Croatiam Albam, quae et Inferior Dalmatia dicitur, cui Inferiori Dalmatiae consensu domini papae Stephani, et legatorum eius, instituit Salonitanam ecclesiam metropolim, sub cuius regimine has ecclesias statuit, videlicet: Spalatum, Tragurium, Scardonam, Aransonam, quod nunc est castellum Jadrae, Aenonam, Arbuam, Absarum, Vegliam, et Epitaurum, quod nunc dicitur Ragusium. Item ab eodem loco Dalmae usque Bambalonam 133 civitatem, quae nunc dicitur Dyrachium, Croatiam Rubeam vocavit, quae et Superior Dalmatia dicitur, et sicuti Inferiori Dalmatiae Salonitanam ecclesiam constituit metropolim, simili modo Superiori Diocletanam ecclesiam pro iure antiquo statuerunt metropolim, sub cuius regimine has ecclesias declararunt, scilicet: Antibarium, Buduam, Ecatarum, Dulcignum, Suacium, Scodram, Drivastum, Pollatum, Sorbium, Bosonium, Tribunium, Zaculmium. Surbiam autem, que et Transmontana dicitur, in duas divisit provincias: unam a magno flumine Drina contra occidentalem plagam usque ad montem Pini, quam et Bosnam vocavit. Alteram vero ab eodem flumine Drina contra orientalem plagam usque ad Lupiam, et Lab, quam Rassam vocavit. Unaquaque autem in provincia banum ordinavit, idest ducem ex suis consanguineis fratribus, et supanos, idest comites, et sednicos, idest centuriones, ex nobilioribus earundem provinciarum. Dedit autem unicuique bano, idest duci, potestatem sub se habere septem centuriones, qui recte, ac iuste populum iudicarent, et tributa acciperent, et banis praesentarent. Bani post haec medietatem regi persolverent, et medietatem sibi tenerent. Comitibus vero, idest iupanis iussit sub se habere unum sednicum, qui cum eo similiter iudicaret populum cum iustitia, et duas partes tributorum comites, idest iupani, regi ut solverent, tertiam vero suo usui retinerent, banis autem sive ducibus nullam rationem facerent, sed unusquisque teneret, et dominaretur iupaniis earundem provinciarum, ac regionum, sed solo regi rationem redderent, multas leges, et bonos mores instituit, quos qui velit agnoscere, librum Sclavorum qui dicitur Methodius, legat; ibi reperiet qualia bona instituit rex benignissimus. Itaque perfectis omnibus, cardinales et episcopi, ac legati imperatoris accepta a rege licentia, et agentes gratias deo 134 et regi, cum honore magno, et cum pluribus donis a rege datis reversi sunt ad loca sua. Similiter bani et supani atque centuriones noviter ordinati cum universo populo laudantes Deum, et salutantes regem, abierunt unusquisque in provinciam, et regionem suam. Regnavit praeterea rex sanctissimus XL annos, et menses quatuor, genuitque filios, et filias, et septima decima die intrante mense martio mortuus est, sepultusque est in ecclesia Sanctae Mariae in civitate Dioclitana honorifice, et cum magnis exequiis. Tunc congregantes se populi lamentaverunt illum flentes, et in aedem ecclesia in qua sepultus est, elevaverunt filium eius Sfetolicum, ibique consecratus et coronatus est ab archiepiscopo et episcopis. Ex illa denique die mos adolevit, ut in aedem ecclesia eligerentur, et ordinarentur omnes reges huius terre.

Vade retro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.