Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Inter haec mortuus est rex Sanamirus et accepit regnum eius Sfetopelek nomine. Regnante vero rege Suetopelek misit papa Stephanus litteras ad venerabilem virum Constantinum doctorem, vocans eum ad se, audierat enim de eo, quod sua praedicatione converti fecerat innumerabilem gentem, et ob hanc causam desiderabat eum videre. Itaque Constantinus, vir sanctissimus ordinavit praesbiteros, et litteram lingua sclavonica componens, commutavit evangelium Christi, atque psalterium, et omnes divinos libros Veteris, et Novi testamenti 130 de graeca littera in sclavonicam nec non, et missam eis ordinans more Graecorum confirmavit eos in fide Christi, et valedicens omnibus, quos ad fidem Christi converterat, secundum apostolicum dictum Romam pergere festinabat. Dum autem pergeret transiens per regnum regis Sphetopelek honorifice ab eo susceptus est. Tunc vir Dei Constantinus, cui nomen postea Kyrillus a papa Stephano impositum est, quando consecravit eum monacum, coepit praedicare regi evangelium Christi et fidem Sanctae Trinitatis, ad cuius praedicationem rex Sphetopelek credidit Christo, et baptizatus est cum omni regno suo, et effectus est orthodoxus, et verus Sanctae Trinitatis cultor. Aliquantis post haec diebus immoratus cum rege vir beatissimus confirmavit eum in fide atque doctrina Christi, et valefaciens omnibus christicolis, Romam profectus est. Tempore isto facta est laetitia magna, et christiani descendentes de montanis, et locis abditis, quo dispersi erant, coeperunt nomen Domini laudare et benedicere, qui salvos facit sperantes in se.

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.