Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Post haec rex Georgius obtinuit ragnum non tamen terram, misitque fratribus
regis Grubessae, qui adhuc supererant Dragichnae, et Dragilo, et fecit pacem
cum eis, et iuravit quod divideret terram cum eis, et nil eis mali faceret,
qui venientes propter ius iurandum crediderunt ei dedit illis partem terrae,
et iuppanias in Zenta, et valde coepit eos diligere, et hoc ideo faciebat
rex ut Gradicnam fratrem eorum tertium posset decipere, et ad se attrahere
ut postea perderet eos. Igitur Gradigna manens in Rassa accepit ibi uxorem,
de qua genuit quatuor filios: primus Radaslavus, Lobari, et Bladimirus,
praeterea Dragilus cum omnibus terrae suae intravit in Podgoream regionem,
et obtinuit Onogoste, et alias plurimas iuppanias. Videns autem rex, quod
prudenter se ageret, valde ei placuit. Deinde consilio Dragili congregans
rex exercitum abiit in Rassa, et proeliando obtinuit eam, et depredavit,
inveneruntque ibi Uroscium in custodia, in qua missus a parentibus fuerat,
unde extrahentes illum dimisserunt iuppanum in Rassa. Inde rex cum suis
omnibus reversus est ad locum suum cum spoliis magnis. Gradicna eo tempore
secessit in Chelmani. Post haec videns quod Dragillus cum fratre, et
nepotibus prudenter se agerent et quotidie multiplicarent, et crescerent in
amore omnium populorum invidia ductus timensque quod populus terrae sincere
eum non diligeret, ne forte regnum amitteret, comprehendere fecit Mihala,
filium Bladimiri regis, et post eum Dragillum, posuitque in custodiam.
Dragichna vero cum quatuor filiis suis: Prevoscio, Grubesda, Neeman, et
Sirac evasit, et fugit Durachium. Audiens autem, quod frater eius, et
nepotes tenerentur in vinculis, abiit et ipse Durachium. Post hoc Pirigordi
dux 168 cum Gradigna et Dragicna congregantes
populum, et magnum exercitum venerunt, et ceperunt terram usque Vuraneam, et
usque Antibarim. Sed quia dux ire volebat Constantinopolim Gradigna
relinquens nepotem suum Borosci in Obliquo ad custodiendum castellum
transportaverunt ducem usque Durachium. Praeterea rex Georgius iratus iussit
Dragillum, et Mihala, nepotem eius, privare lumine coeli, eo quod Gradigna
cum fratre suo debellarent illum. Postquam autem dux Pirogorti ivit
Constantinopolim, venit alius dux Durachium, Kirialexius de Condi Stephano.
Interea rex Georgius congregans populum venit, et obsedit Obliquum,
Boroscius vero cum suis fortiter defendebat se. Audiens autem dux
Kirialexius cum Gradigna, et cum fratre congregantes exercitum venerunt supra
regem, quia vero iam rex erat exosus omni populo non fuit quis, qui hoc ei
annunciaret quousque venit dux cum Gradigna, et cum exercitu, et
percusserunt castra eorum, et occiderunt, et vulneraverunt plurimos, et
fugaverunt eos. Rex evasit tunc, et fugit Cermeniza, et dux fugato eo
reliquit Gradigna cum exercitu, et ipse reversus est Durachium. Tunc quia
propter tribulationes, et bella terra iam deserta erat, et quotidie magis
magisque dessolabatur, rebellavit Decatarus et postea tota terra regis
Georgii. At Gradigna cum suis coepit comprehendere terram, et persequi
regem, alia autem ex parte Rassani eum persequebantur. Rex autem cum suis
per montana, et per silvas huc illuc fugiens latitabat. Praeterea videns rex
undique persecutionem sibi accidere, nesciens quid ageret, intravit in
castellum, qui Obolon dicitur. Tunc Gradigna obtinuit terram usque
Decatarum, praeter castellum quo rex tenebatur. Inter haec dux venit in
Scodarim, et Gradigna misit ad eum, ut quantocius veniret quatenus caperent
castellum, et regem, qui veniens cum exercitu obsederunt castellum. Tunc hii
qui amici, et proximi regis esse videbantur, et qui edebant panem eius
levaverunt contra eum calcaneum suum et 169
alii de foris, alii de intus castellum tradiderunt, et regem duci Kirialexio
quem dux comprehendens duxit secum Durachium inde vinculatum, et cum
custodibus misit Constantinopoiim ubi mortuus est in custodia.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
|