Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Post haec rex Georgius obtinuit ragnum non tamen terram, misitque fratribus regis Grubessae, qui adhuc supererant Dragichnae, et Dragilo, et fecit pacem cum eis, et iuravit quod divideret terram cum eis, et nil eis mali faceret, qui venientes propter ius iurandum crediderunt ei dedit illis partem terrae, et iuppanias in Zenta, et valde coepit eos diligere, et hoc ideo faciebat rex ut Gradicnam fratrem eorum tertium posset decipere, et ad se attrahere ut postea perderet eos. Igitur Gradigna manens in Rassa accepit ibi uxorem, de qua genuit quatuor filios: primus Radaslavus, Lobari, et Bladimirus, praeterea Dragilus cum omnibus terrae suae intravit in Podgoream regionem, et obtinuit Onogoste, et alias plurimas iuppanias. Videns autem rex, quod prudenter se ageret, valde ei placuit. Deinde consilio Dragili congregans rex exercitum abiit in Rassa, et proeliando obtinuit eam, et depredavit, inveneruntque ibi Uroscium in custodia, in qua missus a parentibus fuerat, unde extrahentes illum dimisserunt iuppanum in Rassa. Inde rex cum suis omnibus reversus est ad locum suum cum spoliis magnis. Gradicna eo tempore secessit in Chelmani. Post haec videns quod Dragillus cum fratre, et nepotibus prudenter se agerent et quotidie multiplicarent, et crescerent in amore omnium populorum invidia ductus timensque quod populus terrae sincere eum non diligeret, ne forte regnum amitteret, comprehendere fecit Mihala, filium Bladimiri regis, et post eum Dragillum, posuitque in custodiam. Dragichna vero cum quatuor filiis suis: Prevoscio, Grubesda, Neeman, et Sirac evasit, et fugit Durachium. Audiens autem, quod frater eius, et nepotes tenerentur in vinculis, abiit et ipse Durachium. Post hoc Pirigordi dux 168 cum Gradigna et Dragicna congregantes populum, et magnum exercitum venerunt, et ceperunt terram usque Vuraneam, et usque Antibarim. Sed quia dux ire volebat Constantinopolim Gradigna relinquens nepotem suum Borosci in Obliquo ad custodiendum castellum transportaverunt ducem usque Durachium. Praeterea rex Georgius iratus iussit Dragillum, et Mihala, nepotem eius, privare lumine coeli, eo quod Gradigna cum fratre suo debellarent illum. Postquam autem dux Pirogorti ivit Constantinopolim, venit alius dux Durachium, Kirialexius de Condi Stephano. Interea rex Georgius congregans populum venit, et obsedit Obliquum, Boroscius vero cum suis fortiter defendebat se. Audiens autem dux Kirialexius cum Gradigna, et cum fratre congregantes exercitum venerunt supra regem, quia vero iam rex erat exosus omni populo non fuit quis, qui hoc ei annunciaret quousque venit dux cum Gradigna, et cum exercitu, et percusserunt castra eorum, et occiderunt, et vulneraverunt plurimos, et fugaverunt eos. Rex evasit tunc, et fugit Cermeniza, et dux fugato eo reliquit Gradigna cum exercitu, et ipse reversus est Durachium. Tunc quia propter tribulationes, et bella terra iam deserta erat, et quotidie magis magisque dessolabatur, rebellavit Decatarus et postea tota terra regis Georgii. At Gradigna cum suis coepit comprehendere terram, et persequi regem, alia autem ex parte Rassani eum persequebantur. Rex autem cum suis per montana, et per silvas huc illuc fugiens latitabat. Praeterea videns rex undique persecutionem sibi accidere, nesciens quid ageret, intravit in castellum, qui Obolon dicitur. Tunc Gradigna obtinuit terram usque Decatarum, praeter castellum quo rex tenebatur. Inter haec dux venit in Scodarim, et Gradigna misit ad eum, ut quantocius veniret quatenus caperent castellum, et regem, qui veniens cum exercitu obsederunt castellum. Tunc hii qui amici, et proximi regis esse videbantur, et qui edebant panem eius levaverunt contra eum calcaneum suum et 169 alii de foris, alii de intus castellum tradiderunt, et regem duci Kirialexio quem dux comprehendens duxit secum Durachium inde vinculatum, et cum custodibus misit Constantinopoiim ubi mortuus est in custodia.

Vade retro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.