Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Regnante eo sciens rex Georgius Grubessiam esse strenuissimum militem et potentem in virtute, atque audacem in bello fugit in Rassam, mater vero eius capta est apud Cattarum, et ducta est Constantinopolim ubi et mortua est. Regnavit rex Grubessa VII annos, et quievit terra in diebus eius, et recuperavit valde, dedit enim diebus illis Deus abundantiam frumenti, et vini, repleta est terra omni saturitate. Denique 167 septimo anno regni eius venit rex Georgius cum Rassianis supra istum, qui praeparans ei bellum in ipso bello mortuus est rex Grubessa fortiter dimicando, et proeliando ante civitatem Antibarim; sepultusque est in episcopio eiusdem civitatis honorifice in ecclesia Sancti Georgii.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.