Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

XLII

Post haec Bodinus, accepto regno, intravit in Zentam, coepit debellare consobrinos suos. Tunc Petrus Antibrensis sedis archiepiscopus, bonae memoriae vir, videns grande litigium, atque discordiam esse inter fratres posuit se in medio una cum clero, et populo, locuti sunt eis, miseruntque paccm inter eos, iuraveruntque sibi invicem Bodinus cum fratribus, ut pacifice et quiete viverent. Praeterea Branislavo nati sunt sex filii, quorum nomina sunt haec: primogenitus Praedica, Petrislavus, Gradicsa, Tvardislavus, Dragellus, et Grubessa, Bodino autem regi nati sunt fllii quatuor de Jaquinta, filia Archiriz de civitate Barensi, quorum nomina sunt haec: Michala, Georgius, Archirizi et Thomas.

Facta pace, Bodinus cum fratribus perrexit Rassam, et debellando obtinuit eam, atque possedit eam, posuitque ibi duos iuppanos de curia sua Belcano, et Marco, qui etiam iuraverunt ei, ut ipsi, et filii eorum essent specialiter homines regis Bodini et filiorum, vel haeredum eius, deinde coepit Bosnam posutque ibi Stephanum kncsium. Post haec potestate Francorum, qui erant in Durachium, et in tota terra Duracenorum, mortuo Riberto Guiscardo tulit, atque obtinuit rex Bodinus totam terram Duracinorum et ipsam civitatem Durachium. Post haec facta pace cum 163 imperatore reddidit illi civitatem.

Igitur Jaquinta uxor Bodini videns filios Branislai crescere, et multiplicare, valde dolebat, timebat enim, ne viro eius moriente, Branislavus seu filii eius acciperent regnum, unde et semper invidebat eis, et quaerebat opportunum tempus, quomodo patrem et filios perderet. Quodam itaque tempore dum Branislavus cum fratre suo Gradislavo, et filio Bericna simpliciter venissent ad regem in civitatem Scodarim, videns eos Jaquinta solos venisse gavisa est, accedensque ad regem protervae coepit insistere, et dicere, ut eos comprehenderet, et in custodia poneret, alioquin nullam vitam posse habere cum eo, si hoc non ageret. Dicebat illi: Scio, quia moriturus es et isti regnum accipient, filii autem tui ad mensam eorum manducabunt. Quid multum? Victus Bodinus rex ab uxore, ut Herodes ab Herodiana dum sederent ad prandium, et epularentur iussu regis capti sunt, et positi sunt in custodia, et quia noluit rex resistere voluntati uxori suae periurrus effectus est ad mensam, ut Herodes homicida. Quod audientes fratres, et filii ac nepotes eorum, congregantes omnem parentelam in unum abierunt Ragusium, et intraverunt in civitatem cum quadringentis viris in armis. Audiens rex quod fugissent congregato exercitu venit, et obsedit civitatem coepitque debellare eam. Tunc fratres et filii knesii Branislavii, et qui cum eis erant exeuntes armati de civitate magnam caedem faciebant quotidie de Bodini regis exercitu, quadam die dum exissent, et plures occidissent, et vulnerassent, Cocciaparus iactans lanceam e manibus transfodit, et occidit quendain Cosar, quem regina valde diligebat. Quod videns regina statim solutis crinibus coepit faciem suam fortiter percutere, et flere ac dicere viro suo: Heu, heu, heu, numquid non vides o rex, quomodo interficiunt tuos? Parentes eorum apud nos sunt, et ipsi non desinunt quotidie vulnerare, et occidere tuos. 164 Numquid non cernis quod fecit Cocciaparus, quare sines vivere fratres eorum, quos tenes in vinculis? Tunc rex iratus manu sua porrigens gladium iussit decollari knesium Branislavum cum fratre, et filio ante civitatem Ragusii, et coram praesentiam parentum suorum, et iungens periurio homicidium. Tunc episcopi, et abbates, qui venerant rogare regem, ne decollarentur, et ut pacem inter eos mitterent, videntes eos iam decollatos eo quod moram fecissent veniendi valde tristes effecti sunt, coeperuntque vchementer arguere, et increpare regem eo quod obedisset voci uxoris suae, et occidisset fratres suos. Rex statim poenintetia ductus flevit amare, et quia fratres erant iussit eos sepeliri honorifice. Episcopi vero, et abbates tollentes eorum corpora magno in obsequio sepelierunt eos in monasterio Sancti Benedicti, in insula, quac est ante Ragusium. Post haec fratres eorum et filii et caeteri, qui erant in civitate sentientes quod quidam vellent tradere civitatem regi, praeparatis naviculis intrantes omnes in eis, navigaverunt Spalatum; inde transfretaverunt Apuleam, et inde Constantinopolim ad imperatorem. Praeterea rex caepit civitatem Ragusium et aedificavit ibi castellum, et post ea reversus est in Scodarin. Regnavit autem XXVI annis, et in XXII decolavit fratres suos, expletisque XXVI annis, et mensibus quinque in regno suo, mortuus est; sepultusque est more regali in monasterio Sanctorum martyrum Sergii et Bachi.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.