Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

XL

Eo tempore defuncta est regina et Mihala accepit regnum. Erantque ei septem filii, quorum nomina sunt haec: Bladimirus, Priaslavus, Sergius, Deria, Gabriel, Miroslavus, et Bodinus, et quia hos septem filios habebat accepto regno noluit servare sacramentum fratri suo Radoslavo, sed tulit illi iuppaniam Zentae et dedit illam filio suo Bladimiro.

161 Eo tempore mortua est uxor regi Michalae, duxitque aliam uxorem Graecam consobrinam imperatoris, genuitque ex ea quatuor filios, quorum nomina sunt haec: primus Dobroslavus, sccundus Petrislavus, tertius Niceforius, quartus Theodorus. Ex Dobroslavo, et Niceforo, et ex Theodoro non fuit superstes, nisi ex Petrislavo natus est. Bodinus, qui dominavit totum regnum. Bladimirus cum suis fratribus perrexerunt in Rassam, et obtinuerunt eam, deditque eam filio Petrislavo ad dominandum. Post hoc perrexerunt Bulgariam et commiserunt proelia multa cum Graecis, et Bulgaris, et obtinuerunt totam Bulgariam, quam provinciam dedit rex Michala Bodino filio suo ad regendum.

Praeterea Bodinus imposuit diadema capiti suo, et iussit se vocari imperatorem. Imperator Graecorum hoc audiens iratus, et congregans validam multitudinem misit ad debellandum Bodinum, et Bodinus congregans multitudinem exiit obviam eis quadam die, coeperunt utrinque populi valde laniare, et vulnerare. Cecidit ibi Bodinus Bulgarinorum imperator, et captus est a Graecis, iussuque imperatoris relegatus est in exilium in Antiochiam civitatem. Caeteri autem fratres Bodini, quia displicuit Deo peccatum patris eorum propter periurium huc, illucque per provincias equitantes, et bella plurima committentes, omnes in bello mortui sunt vivente patre eorum, non uno quidem die, sed quisque tempore suo. Regnavit praeterea rex Michala XXXV annis; et mortuus est, sepultusque est cum magno honore in monasterio Sanctorum martyrum Sergii, et Bachi.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.