Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quo audito Myhala, et Saganec, et Radoslavus, fratres eorum, congregantes
exercitum venerunt in Tribuniam, et comprehendentes homicidas illos diversis
supliciis affligentes morte pessima peremerunt eos, sed Domanech cum aliquantis
evasit. Deinde relinquentes ibi Saganech, Mychala, et Radoslavus reversi sunt in
Zentam. Non post multum temporis Saganech timens et ipse reversus est in Zentam
ad iuppanias suas. Domanech iterum venit, et intravit in Tribuniam. Videns autem
Michala, quod Saganec nollet ire in Tribuniam vocato ad se Radoslavo dixit ei,
ut iret, et defenderet regionem Tribuniam, qui respondit, nullatenus se velle
dimittere partem suam, quae ei accidit in Zenta. Tunc Mychala et Saganech
timentes ne Graeci terram invaderent eo quod Graeci praeparabant se venire, et
nolebant exire eis obviam coram magnatibus terrae iuraverunt Radoslavo ambo
fratres, et privilegium ei scripserunt, ut ipse, et eius heredes possiderent
partem Zentae, et si posset sibi acquirere Tribuniam, vel quamcumque regionem
aliam esset illi, et eius haeredibus in haereditatem, et possessionem sine
contrarietate, et requisitione eorum, vel haeredum eorum, et nunquam inde ab
eis, vel ab eorum haeredibus requisitus esset. Tunc Radoslavus congregans gentem
abiit, et intravit in Tribuniam, et debellavit Domanec, et convicit, atque
interfecit eum. Postea intravit in regionem Chelmani, et obtinuit eam.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
|