Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

XXXIX

Defuncto rege filii eius cum regina matre congregati placuit eis dividere sibi terras, et regiones patrum suorum, ut unusquisque suam possideret portionem. Igitur Goyslavus cum Praedimiro fratre minimo acceperunt Tribuniam, cum Grispuli, Michala, Obliquum et Prapratnam et Cermenizam, Saganec autem Gorscam iuppaniam, Cuprelnyc et Barezi, Radasiavus Lucam iuppam, Podlugie et Cuccevi in Budua una juppa.

Post haec regina cum filio suo Goyslavo primogenito regebat regnum et filios. Nulius autem rex ex eis vocitatus est rex, donec vixit regina mater eorum, sed tantummodo knesii vocabantur. Quodam itaque tempore Goyslavus cecidit in lectulo et dum infirmus iaceret in lectulo, quidam de Tribunia, qui Scrobimesi vocabantur 160 consilio inito venerunt, et interfecerunt illum iacentem in lecto, fratremque eius Predimirum capientes, similiter occiderunt, deinde quemdam constituerunt caput eorum et dominum nomine Domanech.

Quo audito Myhala, et Saganec, et Radoslavus, fratres eorum, congregantes exercitum venerunt in Tribuniam, et comprehendentes homicidas illos diversis supliciis affligentes morte pessima peremerunt eos, sed Domanech cum aliquantis evasit. Deinde relinquentes ibi Saganech, Mychala, et Radoslavus reversi sunt in Zentam. Non post multum temporis Saganech timens et ipse reversus est in Zentam ad iuppanias suas. Domanech iterum venit, et intravit in Tribuniam. Videns autem Michala, quod Saganec nollet ire in Tribuniam vocato ad se Radoslavo dixit ei, ut iret, et defenderet regionem Tribuniam, qui respondit, nullatenus se velle dimittere partem suam, quae ei accidit in Zenta. Tunc Mychala et Saganech timentes ne Graeci terram invaderent eo quod Graeci praeparabant se venire, et nolebant exire eis obviam coram magnatibus terrae iuraverunt Radoslavo ambo fratres, et privilegium ei scripserunt, ut ipse, et eius heredes possiderent partem Zentae, et si posset sibi acquirere Tribuniam, vel quamcumque regionem aliam esset illi, et eius haeredibus in haereditatem, et possessionem sine contrarietate, et requisitione eorum, vel haeredum eorum, et nunquam inde ab eis, vel ab eorum haeredibus requisitus esset. Tunc Radoslavus congregans gentem abiit, et intravit in Tribuniam, et debellavit Domanec, et convicit, atque interfecit eum. Postea intravit in regionem Chelmani, et obtinuit eam.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.