Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Post haec misit rex Goyslavum filium suum cum exercitu obviam Luttovid principi dans ei L Grecos, qui capti erant, et vulnerati, ut dum appropinquaret hostibus mitens eos sic vulneratos, et sanguine aspersos in castra Liutovid principis, ut Graeci referrent ea quae eis acciderant; quod, si Graeci ire nollent omnes capite trucidaret. Et hoc ideo egit rex, ut princeps cum suo exercitu metu concuterentur, videntes eos sic trucidatos. Fecit igitur Goyslavus omnia, quae mandaverat ei pater, movens igitur exercitum transfretavit culfum, iter agens per Canalem. Ascendit in montem, qui Clouco vocatur. Tunc quia prope erat Luttovid exercitus, misit supradictos Graecos in eius castra. Quod videntes qui cum Luttovid erant, et audientes, quod evenerat, valde perterriti sunt. Luttovid autem princeps, quia vir bellicosus erat, et strenuus in armis minime timuit, igitur misit Goyslavo dicens: Ingenia tua nullatenus me perturbant, sed si vir es, et aliquid vales, sume tecum duos milites et ego similiter descendam usque in campum, ut dimicemus, et scies, qui sum ego. Placuit verbum in conspectu Goyslavi et statim sumens duos strenuos milites secum descendit in campum similiter et princeps descendit, ut autem dimicare coeperunt, unus ex Goyslavi militibus nomine Udobic, impetum faciens in Luttovid principem percussit eum, et in terram proiecit, tunc alius clamare coepit: Currite commilitones, et socii, currite, quoniam Luttovid cecidit et mortuus est. Ad cuius necem coeperunt omnes currere. Luttovid 159 autem, ut erat vulneratus recuperato equo, fugam petiit. Hi vero, qui cum eo erant videntes quod cecidit, et vulneratus esset, omnes in fugam conversi sunt. At Goyslavus cum suis persecuti sunt eos tota die illa, tolentesque spolia eorum reversi sunt victores ad loca sua, et ex illa die quievit terra in conspectu regis et filiorum eius, et non fuit ausus quique resistere eis, sed omnes facti sunt ei pacifid. Inter haec rex Dobroslavus plurima bona dans Antibareno illi, qui Cursilio nunciaverat, quod esset circumdatus a magna multitudine, stabilivit ei, ut nec ipse nec filii eius in perpetuum obliviscerentur hoc factum. Post hoc filii regis obtinuerunt totam terram Duracinorum usque ad flumen Daiussium, aedificaveruntque ibi castellum et posuerunt in eo viros fortes, qui exeuntes depraedabant Graecos, et captivabant eos quotidie. Regnavit praeterea rex gloriosus Dobroslavus XXV annis, et cadens in lectulo mortuus est in Prapratna in curia sua. Filii autem eius congregantes se fleverunt illum et sepelierunt in ecclesia Sancti Andreae in capella sua cum magno honore et gloria.

Vade retro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.