Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Igitur vesperascente hora tres filii regis ascenderunt montana, et fecerunt omnia, sicut mandaverat rex. Ea hora quidam Antibarennus, amicus regis volens terrere Graecos accessit ad Cursilium, et dixit ei:Cave, domine, et esto solicitus, et vide, quomodo evadas cum hac multitudine. Scias sane quod ex omni parte circumdatus es a magna multitudine. Quod verbum per castra sonuit, et omnes nimio terrore concussi sunt. Statimque iussit Cursilius omnes armatos stare, et vigilias et custodias de longe a castris fecit ponere. Inter haec rex cum suo exercitu noctis hora paulatim gradiens et suaviter appropinquabat eorum castris, media autem nocte venit, quo vigiles et custodes Graecorum erant, irruitque in eos, et alios trucidavit, aliosque in fiigam convertit, quod videntes Graeci valde turbati sunt, mox regis tuba sonuit, et qui cum 157 rege erant clangentes bucinas, magnisque vocibus cocperunt vocitare, filii quoque regis, qui per montana erant, similiter coeperunt hinc inde buccinas, et tubas clangere, et vociferare. Post haec tarde per latera montium descendendo appropinquabant hostibus similiter, et rex faciebat, Graeci vero valde timere coeperunt, et quia tarde audiebant eos descendere, quia nox erat, et videre non poterant, putabant maximam multitudinem, quemadmodum audiebant ab Antibarensi. At ubi audierunt sonitum tubarum et buccinarum et vociferationis hinc iam prope esse, et supra se irruere terrore percussi in fugam conversi sunt, ut autem cognovit rex, et qui cum eo erant fugam iniisse Graecos; aurora appropiquante irruentes in castra eorum coeperunt vulnerare, trucidare et interficere, post terga eorum persequentes eos similiter et filii regis hinc inde graviter eos percutiebant et trucidabant cumque persequendo, et interficiendo eos rex cum filiis suis, et cum gente sua transisset torrentem, qui Prapratnam currit, et venisset in silvam. Goyslavus non agnoscens patrem suum, quia pulvere, et sanguine aspersi erant, et alter non cognoscebat alterum, irruit in patrem et ex equo in terram proiecit, non tamen eum vulneravit tunc voce magna clamavit: Boze pomiluj, Boze pomiluj, quem statim filius ad vocem cognovit et mox de equo descendens, patris pedem tenuit, dicens: Miserere pater, non enim cognovi te, cui rex: Noli timere flli quoniam adhuc Dei misericordia nobiscum est, eo quod non vulnerasti nec occidisti me. Tunc rex stetit in eodem loco vocavitque nomen loci Bosya milost, quod latine dicitur Dei misericordia, qui locus sic vocatur usque in praesentem diem, eo quod fecisset Deus misericordiam regi, ut non interficeretur a filio suo, et quod tantam multitudinem concessit Deus in manibus paucorum. Igitur filii regis persecuti sunt hostes 158 usque Drinum fluvium, vulnerantes, et interficientes eos, nec non comprehendentes eos, et ligantes plurimos secum adduxerunt ad patrem in Boxya milost. Cursilius autem graviter vulneratus evasit, sed cum venisset in planitiem servitutis Scodrinae, mortuus est, in quo loco posita est crux, quae usque hodie Crux Cursilii vocatur.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.