Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Rex etiam Dobroslavus, congregans exercitum, dedit partem exercitus quatuor filiis, misitque eos in locum, qui Vuranie dicitur contra orientalem plagam, ut ibi expectarent eventum beili; ipse vero cum Radoslavo filio suo ex parte occidentali irruit super Graecos, coeperuntque valde trucidare eos. Radoslavus itaque iuvenis potens, et 155 strenuus armis dextera laevaque vulnerans pervenit ad ducem, quem cognovisset, gladio percussit, atque de equo in tcrram proiecit. Quod videntes Graeci in fugam conversi sunt, cedderuntque ex eis plurima multitudo, quam dinumerare nemo potuit. Plurimi autem eorum fugientes cum iam se evasisse putarent, insurgentes filii regis, qui in orientali parte erant, trucidaverunt eos, et facta est contritio, et plaga magna in Graecis die illa; regnum vero Dobroslavi crescebat et multiplicabatur quotidie. Dedit tandem rex filio suo Radoslavo iuppaniam, quae Kezca vocatur eo quod in bello fortis, et victoriosus extitit. Audiens praeterea Graecorum imperator quod evenerat, ira magna iratus, et tristis animo effectus, misit statim legatos cum auro, et argento non modico, ut darent iuppano Rassae, et bano Bosnae, et principi regionis Chilnanae, ut mitterent exercitum et gentem supra regem. Tunc iuppanus et banus, congregantes populi multitudinem miserunt Lutovid principi regionis Chelnani, ut coadunaret universam multitudinem, et ipse esset princeps, et ductor totius populi, sicque factum est. Imperator vero ex alia parte, congregans magnum valde quam fuerat ante exercitum misit Durachium, mandans cuidam Cursilio toparchae, qui illis diebus Durachium, totamque terram Duracinorum tenebat, ut congregaret omnem populum terrae Duracaenorum et praeesset omni exercitui et pergens caperet regem cum filiis suis quocumque reperisset.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.