Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Eo tempore defunctus est Bulgarorum imperator Petrus nomine, qui sedebat in civitate Magna Preslava, et Graecorum imperator congregans validam fortitudinem gentis suae, obtinuit totam Bulgariam, suoque subiugavit imperio, deinde reversus ad polatiam suam, reliquit suum exercitum. Hi autem, qui praeerant exercitui venientes cum exercitu caeperunt totam Rassam 143 provinciam. Iuppanus etiam Rassae fugit et venit ad regem Prelemirum cum duobus filiis suis, Piena et Radgoraad et filia sua nomine Prechvalla, et invenerunt regem in iuppania Onogosti. Prelimirus autem rex videns filiam eius, quod pulchra esset valde, et omnibus membris composita, vulneratum est cor illius amore eius, .vocatisque pueris suis mandavit eis loqui iuppano patri puellae, si vellet se subiugare et omnem regionem suam regiae potestati spontanea voluntate, et vellet iurare fidelitatem regi, et filiis eius, sciret quod rex acciperet filiam eius uxorem, quod iupanus audiens laetus effectus iuravit ipse cum filiis eius fidelitatem regi, et filiis eius promiserunt se adimplere omnia quaecumque mandasset rex. Tunc rex accepit fiiiam eius uxorem, et nuptiis celebratis more regali dedit cognatis suis in Tribessam, quam Latini dicunt haereditatem, et constituit Radigradum iuppanum in Onogoste. Post haec non multo tempore transacto defunctus est imperator Graecorum, et rex Prelimirus cum suo socero miserunt Rassanis suis amicis, ut nil timendo interficerent Graecos, qui praeerant eis, ita et factum est. Occisis ergo una die omnibus Graecis perrexit rex cum socero, et suis cognatis, et obtinuit totam Rassam, constituitque socerum suum sicut prius fuerat iupanum maiorem, et cognatos suos sub potestate patris iupanos constituit, ut dominarentur eam provinciam, et possederunt, salvo tamen iure regio. Post haec Prelimiro regi nati sunt quatuor filii, quorum nomina sunt haec: primogenitus Chvalimirus, secundus Bolleslavus, tertius Dragislavus, quartus Spelanchus, quibus et divisit terram suam hoc modo: Chvalimiro dedit Zentae regionem cum civitatibus, et has iuppanias: Lusca, Podlugiae, Gorsca, Cupelnich, 144 Obliquit, Prapratna, Cremeniza, Budua cum Cuceva et Gripuli; Pelislavo dedit Tribuniam cum his iuppanis: Libomir, Vetanica, Rudina, Crusceviza, Vrmo, Ressena, Draceviza, Canali, Gernoviza; Dragislavo dedit Cherenaniam regionem et has iuppanias: Stantania, Papava, Yabsco, Lucca, Vellica, Gorymita, Vecenike, Dubrava, et Debre; Prevladio dedit regionem, quae sclavonice dicitur Podegoria, latine Submontana, et has iuppanias: Onogoste, Moratia, Comarniza, Piva, Gerico, Netusini, Guisemo, Com, Debreca, Neret et Ramma; quas, et quatuor regiones Thetrarchias vocavit. Vixit autem Prelimirus rex annis multis, et vidit filios filiorum suorum, et in senectute bona mortuus est, et sepultus est in episcopio Rassae in ecclesia Sancti Petri cum magno honore, et reverentia, atque gloria.


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.