Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Defuncto rege ii, qui de progenie Tycomil erant coeperunt dominare Rassam 142 et omnes bani similiter tempore ut prius dominari super se, nolebantque ullam facere rationem reginae, nec eius filii, sola Tribunia obediebant reginae, eo quod parentes eius erant in Tribunia et Lausio, et non audebant rebellare ei. Postquam autem crevit puer, tulerunt ei uxorem, filiam bani Cidomiri de Croatia Alba de qua genuit duos filios: Praelamirum et Cresimirum. Postquam autem creverunt pueri, misit Tiescemirus filium suum socero suo, qui Croatiam Albam dominabatur, mandans ei ut congregaret populum et iret supra banum Bosnae, ipse autem cum Prelimiro filio suo congregans parentes suos, et populum Tribuniae, venit proeliare contra banum, qui Prevalitanam regionem regebat. Banus itaque congregans populum suum paravit se ad bellandum, dum autem committeret bellum, cecidit banus et mortuus est, cecidit et Tiesemirus, et vulneratus est; postea mortuus est. Prelimirus autem eius filius vicit proelium et cepit totam Croatiam Rubeam, et coronatus est rex, coepitque dominari terram et regnum patrum suorum.


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.