Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

XXII

Post eum regnavit Radaslavus, qui patris sui vestigia secutus, omni bonitate fuit ornatus. Praeterea genuit filium, quem Ciaslavum vocavit, qui iuvenis effectus, coepit esse inobediens patri suo. Eo tempore banus Croatiae Albae cum suis omnibus rebellaverunt regi. Tunc rex Radaslavus congregans exercitum partem exercitus dedit filio suo Ciaslavo, partemque secum tulit. Post haec abeuntes circumdederunt rebelles hic inde, et comprehenderunt illos, ac depraedaverunt, sed quotquot rex comprehendit liberos abire permisit; quos vero filius Ciaslavus comprehendit, militibus in servitutem tradidit, quam ob causam indignati sunt milites, qui cum rege erant, et 137 relicto eo abiuerunt post Ciaslavum filium eius. Tunc Ciaslavus elevatus in superbiam expulit patrem suum de regno, et consilio militum coepit persequi eum. Rex denique fugiens venit in locum, qui dicitur Lasta; cernens itaque non posse se evadere manus filii sui, cum aliquantis qui eum diligebant, venit prope haec ad litus maris. Post haec, quia Ciaslavus cum suis iam prope erat, tempore percussi, cum equitibus, ut stabant natantes pervenerunt, et ascenderunt quamdam petram, quae non multum longe erat a terra, et sic evasit rex. Non multo post, voluntate Dei transibat navis, quae de Apulia erat. Tunc rex et qui cum eo erant, coeperunt clamare, et vocare nautas, et nautae navigantes venerunt, ut viderent, quid nam esset. Ut autem cognoverunt causam cum honore susceperunt regem, et omnes eius, et duxerunt ad civitatem Sypontinam. Inde perexit Romam ad limina apostolorum Petri, et Pauli, ab illa autem die petra illa vocata est Radaslavi camich sive petra. Ciaslavus praeterea maledictus a patre coepit regnare. Eo tempore erat quidam adolescens nomine Tycomil in partibus Sraga filius cuiusdam presbyteri de vico Rabici, pascebatque greges ovium cuiusdam principis, cui nomen Budislavus, et quia Tycomil fortis erat viribus, et robustus venator, atque valde levis ad currendum, quandocumque princeps exibat venatum, ducebat eum secum. Quadam vero die dum iret venatum Tycomil, nolens, sed casu percutiens virga, quam manibus gestabat, unam canem nomine Palusia interfecit eam, unde nimio terrore perterritus, eo quod princeps eam valde diligeret, fugam petiit, et venit ad Ciaslavum, a quo statim susceptus est.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.