Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Ostroylus autem frater eius cum suo exercitu Illyriam provinciam ingressus, crudelia committendo bella, quia non erat, qui ei resistere posset, obtinuit totam Dalmatiam et maritimas regiones, donec advenit et resedit in regione Prevalitana. Tunc retentis secum aliquantis militibus misit filium suum Senulatum nomine, ut regiones transmontanas in Transmontana subiugaret. Inter haec imperator Constantinopolitanae urbis congregans exercitum contra Ostroyllum misit eo, quod audierat, eum remansisse cum paucis in Praevalitana 127 urbe. Praeterea venientes, qui ab imperatore missi fuerant invenerunt sicut dictum est Ostroyllum cum paucis; attamen quia vir forti animo erat, paravit se ad bellum. Commisso itaque bello cecidit Ostroyllus et interfectus est, et qui cum eo erant in fugam conversi sunt. Homines itaque imperatoris tollentes eorum spolia in terram suam reversi sunt.

Vade retro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.