Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1524]: Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica, Verborum 1777, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [natalis-f-vita-maruli.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable 1:] Cogitanti mihi, praestantissime Petre Luchare, hinc admirabille desiderium [ERROR: no reftable 2:] Francisci Iuliani, uiri sane tum in litteris eminentissimi, tum in moribus continentissimi, erga laudatissimam uitam ac probatissimos mores Marci Maruli nostri dignoscendos, illinc uero promptitudinem animi tui erga Iulianum obsequiosissimam, uisum fuit non absurde uobis ambobus uno tempore eodemque liberalitatis officio moremgerere, Maruli parentibus ac amicis satisfacere, posteros quoque pro uirili mea munificentius demereri. Marulianam igitur uitam, quam diucius a me efflagitaueras, licet breuissimo folio coarctatam, in amplissima tamen uolumina ac numerosa exempla curriculo egresuram, Iuliano quia doctus, Maruli paren104vtibus ac amicis quia non indigni, tibi quia plurimum debeo dedico, non inuitus exhibeo. Quę si tibi et Iuliano placuerit, in propatulum faeliciter uolitabit, ab omnibus hospitaliter ac periucunde amplexabitur, inuidentium amarissimos morsus nequaquam exhorrescet; insumma, famae illius auspicatissimae, cui profecto nitidum calculum non adiecisse sacrilegium est, optime consultum iri arbitrabor.

Vade retro

Vade porro


Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1524]: Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica, Verborum 1777, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [natalis-f-vita-maruli.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.