Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad haec sciant celsitudines vestrae superioribus mensibus Turcarum ductorem, quem bassa appellant, proprium ad me misisse nuncium, qui referret, velle eum faedus mecum et pacem inire. Itaque ille apud me orsus est: Scis te, o comes, in Croatia unum et solum superesse, caetera omnia amissa sunt. Te ipse satis defendere non potes. Quum enim Hungariae rex caesari nostro resistere nequeat, qui victricibus armis latissima sultani regna et totam penitus Asiam sibi subegit atque subiugavit, quo tu poteris modo illius impetum sustinere. Terrae et castella tua Theutonicis, Carnis, Styriis finitima sunt. Per ea nobis faciendum est iter in quamcunque velimus Sclavoniae, Istriae, Italiae, Germaniae partem excursiones facere. Nam solum flumen Colapis, quod leviter transfretari ab equitatu potest a principe Ferdinando tuum dividit territorium. Hoc solum petit imperator noster: nullius christiani custodem ac speculatorem in terris tuis teneas, nec bombardarum horrisono strepitu adesse

-- 5 --

nos aliis significes, sed nostris alimenta pro suis pecuniis praebeas; nihil caesari nostro pendas ac des, nisi parvum aliquod honoratum munus, quo ille suum te tributarium agnoscat. Promitto tibi cesaris nomine, omnia tua tuta fore, et super his a caesare ipso te confirmatorias literas accepturum.

Vade retro

Vade porro


Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.