Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine
universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire et succurrere
statuatis; qua supra sexaginta annos, ex quo Constantinopolis in Turcarum venit potestatem
(mirabile et miserabile dictu), quod nulli adhuc regno contigit, sine aliquo christianorum
praesidio ab iisdem feris hostibus assidue propemodum infestata, vexata, vastata est; quam
nos proprio sanguine et multiplici mortis genere pro gloria ac tutela christiani nominis
quantuliscunque viribus nostris Deo aspirante ad hanc usque diem defendimus. Amplius vero
sine ope vestra, amplissimi principes, non possumus. Minima enim pars hominum remansit,
qui tum et ipsi bis ac ter a Turcis venundati et redempti sunt; ita ut argentum, divitiae
ac facultates defecerint. Spes unica nobis primum in Deo, deinde in celsitudinibus vestris
sita est.

|