Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522]: Feretreidos libri tres, versio electronica, 807 versus, verborum 8510, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [severitan-ip-feretr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed maturo opus est quicquid statuere placet, a populo quam primum curam absolui oportet ne timeant sed ament principem et illorum animos dum expectatione stupent seu pena seu beneficio preoccupari, [ERROR: no reftable :]Principis cura pro populo et regno. quod quia euentus rei minime probauit et quia et deorum nutu et celorum conflexu cuncta domari necessum est, hinc quae omnium rerum dari uicissitudinem uidemus. Laurentius cum coniuge et prole ab eo suscepta moritur, Alphonsina mater paulo post extremum diem claudit. [ERROR: no reftable :]Dei ultio pro uero et christiano duce Francisco Maria. Duos annos seuiendo Leo e superis discedit, quo genere mortis ipsos etiam clynycos uel peritissimos latuit. Quoniam nature legem [ERROR: no reftable :]Lex nature. nec deus, nec Christus deus ipse humani generis reparator destrui, sed seruari cupit, quod tibi non uis aliis facere caueto. Non iniuria quidem sit Medices clarissime domui [ERROR: no reftable :]Clara domus Medices. dei fere prese maiestatem ferenti, sed quorundam malo consilio id factum et iniuste factum fuisse dixerimus, placuit inde deo. Audita morte pontificis Franciscus Maria, pater tuus clarissimus, congregato paruo exercitu fretus populi amore recipit regnum [ERROR: no reftable :]Quoniam recipit regnum dux mortuo pontifice maximo. magno omnium page plausu, gaudio et letitia dat Malateste et oratio Germanis Inuictissimis ducibus presidium pro expugnanda Perusia, a qua et ipsi interfecto a pontifice eorum parente Ioanne Paulo credenti temere pontificis litteris, cui fidem dederat ne timeret mortem profugi fuerant. Qua facile potitus ex ea triumphat. O ingentem animi magnitudinem, o inuicti ducis Vires! Augustus septenio urbem capit dum Lucium Antonium insequitur. Huic uero biduo uictoria de tanta urbe data est. Camerinum facile capit, [ERROR: no reftable :]Dux assequitur magnam Galiam capta Perusia et Camerino. a quo expulso nepote [ERROR: no reftable :]Proditur nepos ducis, Venantii filius. ciues subito deficiunt annuentes patruo duci pontificis genero. Hic uero presidiis dispositis per recepta oppida aduersus Fluentinos, qui Marachium uallabant, bellum parat, qui perculsi timore pacem petunt, [ERROR: no reftable :]Dux pugnat aduersus Fluentinos iuste, ipsi cum eo componunt pacem. absente pontifice Cymbro nuper creato nec dum triumphante Senatus Puniceus miseratus et cladem futuram utrinque et iam pietatem huius clarissimi ducis, quem omni iure fas esse censuerunt in regnum reponi, precipue quia uidebant in Italia nec esse, nec ad multa secula fore praestantiorem pro tuenda et Re Romana et tota Italia. Quo decreto prefectum et proconsulem eum agere perpetuo uoluerunt Romane urbis et ecclesie exercitus, quod et diis auspicibus effectum est.

Vade retro

Vade porro


Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522]: Feretreidos libri tres, versio electronica, 807 versus, verborum 8510, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [severitan-ip-feretr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.