Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522]: Feretreidos libri tres, versio electronica, 807 versus, verborum 8510, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [severitan-ip-feretr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Parthorum regem, ut inquit Calidonius, mi clarissime princeps, nemo sine munere salutare poterat. [ERROR: no reftable :]Mores Parthorum Ego uero, Predicatorie Religioni a teneris unguiculis dicatus, in qua uoluntariam paupertatem profiteor, te adhuc in cunis uagientem, quamuis nunc Illustrem heroem, cui tota applaudit Enotria, quum decreuissem conuenire, sepius excogitabam quonam munere primum salutare deberem, et quum multa quidem ultro citroque se offerrent, nihil tamen nobilius fore arbitratus sum, quam illa tibi uirtutis opera condonare, quibus adeo inuigilaui ut quoad fieri poterit ego tuus tuique clarissimi parentis et inuictissimi ducis page fidissimus seruus et tu illis splendorem afferes et illa tibi ornamento essent. Alii enim uasa aurea, alii argentea, allii diuersa fortune bona tibi offerre conantur, ipse autem pauper uates non nisi carmina. Tres uidelicet libellos de tuo natalico die uariis sententiarum floridus ornatos tibi offero. Que tanto diuitiis nobiliora sunt, quanto ille fluxe et fragiles. Virtus eterna [ERROR: no reftable :]Laus uirtutis. claraque habetur. Ex his heroico carmine conscriptis cognosces non assentationes aut adulationes in te aut in tuos aliquas, sed omnium eorum ueritatem, que fere toti mundo natura duce liquido patent. Nam te nolo lateat potius se natura que ubique una omnium mater est bonum principem nasci, quam fortuna qua plures improbi, inpuri, crudeles abiecti et libidinosi sunt, tue uero clementiae clarissimus pater, [ERROR: no reftable :]Sententia principe digna. inuictissimus Vrbini et Sore dux, Romane urbis prefectus, non est de quo dici possit meliorem esse rem publicam et prope tutiorem in qua princeps malus est, ea in qua sunt principis amici mali. Si quidem unus malus potest a pluribus bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamuis bono ulla ratione superari. Quis enim tuo illustrissimo parente prudentior est, [ERROR: no reftable :]Dux laudatur a uirtutibus eximiis. quis grauior, quis sapientior, quis ingenii acrimonia uel consultandi prestantia melior? Profecto nullus, uel rarus est. Nam de fide iustitiaque sua quid est quod dici non possit et egregium et escellentissimum? Eo innocentior nemo est, page nemo integritate melior, qui non modo nemini noceat, sed et prosit omnibus, sitque acerrimus uitiorum propugnator omnium, Italie alter Scipio et pater et propugnaculum in omnes hostium insidias, sua postremo continentia atque frugalitas et in omni re modestia tanta est ut cum omni antiquitate, de temperantie ac omnium uirtutum laudibus certare possit. Is amicos sanctos ac uenerabiles habet in aula sua, non maliciosos, [ERROR: no reftable :]Laudantur ducis aulici et amici. non furaces, non factiosos, non calidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumuentores, non irrisores, non qui illum quasi fatuum circumducant, sed sanctos, uenerabiles, continentes, religiosos, amantes sui principis et qui de illo nec ipsi riderent, nec risui esse uellent, qui nihil uenderent, nihil mentirentur, nihil fingerent, nunquam deciperent existimationem sui principis, sed amarent ita quod de tuo clarissimo parente nunquam dici possit, quod pessimus extiterit amicos tamen habuerit bonos, sicut de Traiano dictum est, quo magis odio quandoque fuerit qui rem publicam peioris uite hominibus commendauerat quia melius est unum malum pati quam multos. Nam et gladio barbarico et scurre manui barbare non solum in bello, sed et belli tempore nunquam pepercit, nec est mirandum, quoniam et a clarissimo genere oritur et bene nutritur, et ut aliquid Tu adhuc tenellus cognoscas et eo ocius, quamuis sis illustrissimus, illustrior page fias, mi princeps, incitamento uirtutis et laude tuorum. Tibi fuit abauus Fredericus dux, [ERROR: no reftable :]Fredericus dux. unus uisus, qui impetus barbarorum comprimere potuit tuerique Italie libertatem posset, consilio sciret, animo uellet, oblitus rerum aliarum totus intentus ad omnium salutem, tante temperantie, seueritatis atque clementie fuit ut nunquam a iustitia misericordia, a misericordia iustitia discederet, comis, facilis, mansuetus cum bonis. Ceteris tristiorem se contractioremque praebebat, ut omnes obseruarent maiestatem, mansuetudinem colerent, mores eius uite normam iudiciumque pertimescerent. Dux bello clarus, hunc nouerat Indus Arabsque omnibus amandus et uerendus princeps, ut cui Alexander facile et uirtute et armis posset cedere. Huic fuit pro clarissima coniuge Baptista Sfortia, [ERROR: no reftable :]Baptista Frederici clarissima consors. Alexandri Sfortie filia clarissimi bello et fortissimi animi ducis qui propter magnitudinem rerum gestarum omnibus Enotrie principibus notus fuit. Cui fuit germanus Constantius Sfortia, [ERROR: no reftable :]Constantius Sforcia. summe spei iuuenis, et qui nulla ex parte maioribus suis inferiorem se promisit, et patruus Franciscus Sfortia, [ERROR: no reftable :]Franciscus Sfortia. summus dux, mater Constantia Varana, laudatissimi nominis femina. Tanta litteratura fuit hec inclyta Baptista, quamquam familia nobilissima et qua nescio an in Italia sit uenustior, plus tamen litteris, quam nobilitate celebrata fuerit, pedestri et equestri pede, ut Tullium et Maronem antecederet. Auiam maternam Isabetam ex gente Malatestarum eque nobillisimam habuit inter uestales sanctissimam. [ERROR: no reftable :]Isabeta Malatesta, sancta uestalis. Tuo page clarissimo parenti parens nobilissimus Ioannes fuit [ERROR: no reftable :]Clarissimus pater ducis. ex Liguris principibus oriundus ut qui a Cesarianis originem traxerit quem nullus uel rarus Romane urbis praefectus esse potuit qualis ipse fuerit nisi tali genere fulserit, germanus Iulii pontificis maximi, quo nec prudentia, nec rerum gestarum magnitudine pro fluctuante nauicula Petri nec sanctitate alter uisus est, nepos Systi pontificis maximi, [ERROR: no reftable :]Gloria Iulii pontificis et Systi. de quo uere dici posset ut fuerit instaurator ita et conditor Romane urbis, qui non symonia aut precibus, aut ere corruperint alios ut dei ecclesie praeessent, sed et morum probitate, et uite sanctimonia, et uirtute clari naufragantem Petri Nauim tutam in portum subduxerunt et seruarunt, et urbis Romane sparsum imperium et ad ima collapsum collegerunt et auxerunt. Mater Illustrissimi ducis Ioanna [ERROR: no reftable :]Mater clarissima ducis. extitit, Frederici Vrbinatium ducis filia, modestia admiranda et incredibili religionis obseruantia et probitate uite, ut si quis eam cum priscis mulieribus comparari uoluerit omnia secula facile cedent in hac illustri parente ducis laudibus suis. Non est silentio praetereundus dux inclytus Guidobaldus [ERROR: no reftable :]Guidobaldus dux omnibus plenus uirtutibus. auus tuus, cuius doctrina atque eloquentia admirationi fuit et his qui doctissimi eloquentissimique fuerunt. Summorum enim hominum phylosophie et astronomie commentaria et diuine scripture eloquia adeo didicerat et edocuerat, ut nescias eloquentie ne plus inuenias et doctrine, an religionis et sanctimonie in eo cumulata omnes page nature uires, et uirtutum dogmata iamdiu nostra tempestate uidimus ut qui difficile in uita a rebus minus quam bene gestis quod non humano ingenio, sed diuino tribuitur, oberraret. Tanta pacientia et animi temperantia fuit ut in rebus aduersis sese nunquam summiserit, neque in prosperis elatior quam opus est extiterit. Cesari namque Valentie duci Vafro, admodum rubor est dicere, Alexandri Romani pontificis filio, potentia patris freti, non ingenio aut uiribus suis eum e regno pellenti cedere sciuit, quo docuit quod et aduersa scire pati, et fortune cedere potius esse sapientis officium quam astutie. Ubi hoc eius Regni populi uidissent mortuo Cesare, adultero principe et crudelli tyranno, Guidobaldum ducem tensis in celum palmis pro uero principe suscipiunt. Hoc quidem recte quoniam Feretria domus nunquam tyrannidem in suos exercuit, [ERROR: no reftable :]Laus Feretrie domus. sed iustitia et pietate, clementia quoque ubi opus fuit, non solum suos populos rexit, sed coluit et obseruauit. At quid dicam de sua castissima coniuge Isabeta [ERROR: no reftable :]Isabeta, coniunx Guidobaldi ducis. quam qui non laudet, non efferat, non admiretur, bonorum morum et uirtutum parum amicus haberi poterit nostris temporibus, et huic etati ingratissimus iudicabitur. Huic est optimi maximi dei comitas, in Christum et pauperes immensa pietas, in omnes deos precibus assiduis pura sanctitas ut non mortalis femina, sed dea uideatur et iudicetur quam nihil aliud est laudare nisi eius laudes proferre non posse.

page
Vade retro

Vade porro


Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522]: Feretreidos libri tres, versio electronica, 807 versus, verborum 8510, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [severitan-ip-feretr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.