Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Dauid cecidit Palestinos, a Moabitis exegit tributum et a Syris; fregit Adadezerum
regem Sobę, equos eius subneruauit, et cum spoliis uictor Hierosolymam
rediit. Palestini ore contundentes interpretantur; hos Dauid cędit quia Christus
maledicos damnat. Moabitę
de patre genitos sonant. Syria in sublimitatem
transfunditur. De Deo patre omnes geniti sumus, quia ipse creator omnium. Syri
autem sumus quum superbia efferimur. Ab omnibus Christus obedientię
tributum
exigit et humilitatis, ut Deum patrem confitendo ab illo nos creatos esse testemur
et Christo obediendo gratiam referamus Saluatori. Adadezer pręcipuus separator
interpretatur, Soba serra secans. Separatores nostri heresiarchę
fuerunt, serra erroris
desecare nitentes quod catholicę
ecclesię
adhęrebat per fidem; sed Christo uincente
illi perierunt. Christus enim equos eorum id est argumenta, quibus confidebant,
ueritatis gladio subneruauit, eaque concidere fecit, ostendens nullam esse in eis
uim, qua nixa stare possent; et cum spoliis id est cum conuersis, qui prius auersi
erant, rediit in domum pacis, destructo errore qui ueritati repugnabat. Tunc conuersi
Deo gratias agunt.
[ERROR: no reftable :] et factus est in pace locus eius Ps 75(76),3
[ERROR: no reftable :] Mt 5,9
[ERROR: no reftable :] 144v
[ERROR: no reftable :] 145r
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
|