Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Isbosethum filii Renon dormientem interimunt, caput afferunt Dauidi in Hebron et ipsi Dauidis iussu interficiuntur. Et caput Isbosethi in Hebron sepelitur. Isbosethum Iudeum ad Christum conuersum diximus, sed plerique conuersi erroribus postea ab hereticis implicati sunt. Renon enim ecclesia uel congregatio interpretatur. De qua in psalmo dicitur: Odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo. Qui tunc caput interempti ad Dauidem deferunt, quum se de sectę suę multiplicatione iactant. Sed ob hoc iustius ipsi Christi iudicio damnantur. Tunc autem et caput interempti sepelitur, quum error illorum finem accipit. Et id quidem in Hebron, ut ubi Deus uidetur, inde fugiat diabolus. [ERROR: no reftable :] 142v [ERROR: no reftable :] CIC Decr. Grat. IX, lib. 5, tit. 3, cap. 34 [ERROR: no reftable :] cf. Io 1,13 [ERROR: no reftable :] 143r [ERROR: no reftable :] Ps 25(26),5

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.