Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Israhelitę in Gelboe prostrati ceciderunt, et Saul cum filiis periit, et ciuitates a Palestinis occupatę sunt. Et Iabitę sepelierunt Saulem cum filiis. Gelboe sonat aceruum pluuiarum. In aceruo pluuiarum gratię diuinę gentes ad Christum conuersę uictoria potitę sunt, et Iudei in suę incredulitatis obstinatione perierunt cum filiis id est cum omnibus erroris sui sectatoribus. Ciuitates occupatę id est ecclesię a Christianis ędificatę. Sed Iabitę id est intelligentes, Iaba enim intelligentia dicitur, Saulem et filios eius sepelierunt: quia gentiles Scripturę sensum bene intelligendo dixerunt, Lex et prophetę usque ad Ioannem.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.