Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
V.
Mortuo Nabale Dauid Abigailem sibi coniunxit. Extirpata idolorum
Dauid superinduxit Saul iratus Dauidi Micholam eius sponsam tradidit Phalto. Diximus per Michol baptismum significari. Phalti autem interpretatur liberatus. Iudei ergo quanuis Christo infensi auertere ab illo niterentur sponsam eius ecclesiam baptismo consecratam, tradere tamen illam non poterant nisi per baptismum liberato. Fidelium enim coetu constat Christi ecclesia.
Saul Zipheis prodentibus Dauidem obsedit in colle Achillę. Achila
Dauid noctu ingressus tentorium Saulis, tulit cyphum et hastam, ipsum uero
interimi prohibuit; ob hoc Saul placatus abiit. Ingreditur Iesus Saulis tentorium,
dum aperit Iudeis abdita Scripturarum, et sensuum noctem sua expositione facit
lucescere. Saulem dormientem non permittit interimi, Iudeos incredulos non statim
punit, sed interim donec conuertantur, aufert ab eis cyphum et hastam; quia
nec calicem sanguinis Domini bibere nec hasta defensionis ueritatem tueri possunt
qui Dauid proficiscitur ad Achim in Palestinam et habitat in Sicelech et ipsos Palestinos occulte prędatur. Transit Christi prędicatio ad gentiles et Christus habitat in Sicelech, quod interpretatur defecatio uocis adductę, hoc est habitat in illis, qui uocem extenuant in consensione unius Dei, quam dilatauerant in plurimorum deorum cultu, et errorum suorum fecem expurgantes, ueritatis puritatem admittunt. Tum autem Dauid occulte prędatur Palestinos, quum Christus intimis inspirationibus ad se trahit peccatores, siue incredulos gentiles. Palestini armantur in Saulem, Romani in Iudeam. Periit Saul cum filiis. Infideles Iudei, non recipientes Christum, lapsi sunt in interitum sempiternum. Fleuit Christus pręuidens eorum euersionem, sicut Dauid Saulis necem et Israhelitarum cladem. Palestini ascendunt in Iezrahel, id est gentiles accesserunt ad uidentes Deum. Sic enim interpretatur Iezrahel. Videntes autem Deum dicuntur prophetę. Porro uincere aliter Iudeorum errorem non potuissent, nisi Scripturarum ueterum autoritate eos refellissent. Suo illos telo confoderunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.