Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
II.
Dauid cum Ionatha Saulis filio init amiciciam, et eius reuelationibus a Saulis
inuidia saluatur. Ionathas columbę
donum interpretatur, quod Spiritus Sancti
donum est. Spiritus autem Sancti dono Iudeis Lex data est, ideo Ionathas Saulis
est filius; cuius Legis reuelatione patuerunt mysteria Christi, quę
in illa continentur
sub uelamine figurarum. Hinc nos ipsorum Iudeorum proprię
Scripturę
non
credentium manifestam cernentes insaniam pericula occidentis litterę
uitamus, et
spiritui qui uiuificat adhęremus. Saul tamen Dauidem pręficit militibus. Et Iudei initio patiuntur ut plebem doceat Christus et magister eorum sit.
Quum autem Saul uidisset pręferri sibi Dauidem laude uirtutis, odio eum habuit,
et uitę
illius insidiari coepit. Sic Iudeorum principes quum cernerent plebem
abire post Christum, et miracula Sępenumero cum Dauide in gratiam se redire simulat Saul, et Iudei Christum tentantes blandius interrogant, non ut discant, sed ut accusent. Saul despondit Dauidi filiam Michol pro prępuciis Palestinorum. Michol interpretatur aqua ex omnibus, quę est aqua baptismi inter omnes optabilior, qua a maledicto primorum parentum liberamur. Hęc aqua sponsa est Christi; quia nisi Christo plena fide adhęserimus, baptisma nihil nobis proderit. Saulis autem filia dicitur, quia a Iudeis coepit baptizante eos Ioanne et postea discipulis Christi, qui et ipsi Iudei erant. Dauid pro sponsa Michol numerat Palestinorum prępucia; quia Christus incircumcisos conuersos baptismo purificat. Saulem fugit; fugit Christus Iudeorum persecutionem, donec ueniat hora eius regnandi in cruce. Qui quęrebant Dauidem a Michola delusi re infecta reuertuntur ad Saulem. In discipulos Christi baptismi gratiam prędicantes Iudeorum furit dementia, sed qui in flagellis pro Christo susceptis gaudebant, cogi nequeunt, ut ipsum negent, et illi spe sua decepti ad infidelitatem suam redeunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.