Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Samuel autem qui interpretatur audiens Deum in frusta concidit Agag regem
Amalechitarum. Apostoli Christo audientes impugnant gentilium sacrificia
simulachrorumque cultum gladio lacerant ueritatis. Agag enim festiua solemnitas
dicitur, Amalech gens bruta ac fatua interpretatur. Dauid uirum manu fortem sonat
et uultu desiderabilem. Hic est Christus qui ligauit fortem ipse fortior, et idem
desyderatus cunctis gentibus a populo fideli suscipitur, atque a Iudeis regnum
transfertur; dicente propheta: Quum uenerit sanctus sanctorum, cessabit unctio
uestra. Translatum est regnum de tribu Beniamin ad tribum Iuda id est de filiis
amaritudinis ad filios confitentes Christum regem et glorificantes. Vtrumque enim
significat Iuda.
[ERROR: no reftable :] 137r
[ERROR: no reftable :] I Cor 10,11
[ERROR: no reftable :] 137v
[ERROR: no reftable :] Verba Daniheli prophetae ascribuntur (cf. Dan 9.24--26), leguntur autem apud pseudo-Augustinum (PL 42.1124ff.), in medio aevo apud Ptolomaeum Lucensem
(Bartolomeo Fiadoni, 1240--1327) in Continuatione S. Thomae De regno, Johannem Duns
Scotum (1266--1308) in Ordinationis Prologi parte secunda, De sufficientia sacrae Scripturae Quaestione unica: Utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori sit
sufficienter tradita in sacra Scriptura. Sententia postea usi sunt e. g. William Langland in
The Vision of Piers Plowman (1370), et Martin Luther Brief D. Martin Luthers wider die Sabbather an einen guten Freund (1538).
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
|