Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Postremo Adonias, Dauidis filius ex Agita, appetit regnum, sed uota eius frustrantur, Salomone in regnum succedente. Adonias Domini donatio interpretatur, Agith festiua uel solemnis, Salomon pacificus uel retributor. Adonias Iudeos figurabat, qui erant Domini donatio, quia dicti sunt populus Dei. Hi Agith, id est festorum et solemnitatum, filii erant, dum Lex uetus uigeret. Sed quoniam Noua quoque lege succedente a ueteribus institutis et cerimoniis desistere nolebant, ideo regnum expetisse dicuntur. Succedente autem Salomone pacifico, id est lege Euangelica, quę maledictum uertit in benedictionem, dissipatum est Adonię ueteris regnum, et nouus Salomon dominari coepit in cordibus populi fidelis. Et id quidem Bersabe procurante, hoc est Scripturis futurum prędicentibus, et Nathano id est dono Dei adiuuante. Ergo Salomon, id est lex Euangelica, in solio sedit Dauidis et inter credentes regnare coepit, Dauide iubente, id est Christi uirtute, qui talem nouitatem dedit nobis. Fugit igitur Adonias, cessarunt uetera, et Salomon sedit in solio, noua facta sunt omnia. [ERROR: no reftable :] 151v [ERROR: no reftable :] Ps 140 (141),2 [ERROR: no reftable :] 152r [ERROR: no reftable :] nobis corr. MS ex hominibus [ERROR: no reftable :] cf. si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova II Cor 5,17

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.