Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Ammon, Dauidis filius, uitiat Thamaram, Absalonis sororem, et rex ex eo tristatur. Ammon interpretatur filius populi mei. Hic mihi uidetur personam habere apostolorum, qui filii erant Hebreorum. Hi prius adamauerant Thamaram, Absalonis sororem, id est synagogam Iudeorum. Thamar enim dicitur amara, quod illi conuenit, quę adhuc sub maledicto erat. Quam postquam apostoli cognitam refutarunt sequentes Christum, Iudei eos persequi coeperunt. Horum Iudeorum personam Absaloni tribuendam censeo, quum patris luctus interpretetur. De quibus pater per prophetam queritur dicens: Filios enutriui et exaltaui et ipsi spreuerunt me. Displicuit Christo suscitata seditio aduersus apostolos, et ait: Si me quęritis, sinite hos abire.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.