Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
X.
Ammon, Dauidis filius, uitiat Thamaram, Absalonis sororem, et rex ex eo
tristatur. Ammon interpretatur filius populi mei. Hic mihi uidetur personam habere
apostolorum, qui filii erant Hebreorum. Hi prius adamauerant Thamaram, Absalonis
sororem, id est synagogam Iudeorum. Thamar enim dicitur amara, quod illi
conuenit, quę
adhuc sub maledicto erat. Quam postquam apostoli cognitam
refutarunt sequentes Christum, Iudei eos persequi coeperunt. Horum Iudeorum
personam Absaloni tribuendam censeo, quum patris luctus interpretetur. De quibus
pater
Absalon id est pharisei fugiunt in Gessur; quę
interpretatur applicans lumen.
Hęc est Lex, quę
rite intelligentibus applicat lumen ueritatis, non intelligentibus
tenebras erroris. Tunc ergo Iudei fugerunt in Gessur, quum nihil spiritaliter
intelligentes clamabant: Legem habemus, et secundum legem nostram debet mori. Ioab, qui dicitur inimicus, blanditur Absaloni, id est Iudeos per blandimenta decipit et eos per mulierem Thecuitem cum Christo reconciliare nititur: per somnia terrens uxorem Pilati, ita ut illa suaderet marito dimittere Christum. Thecua tuba interpretatur. Pilati itaque coniux tuba erat, quam inflabat Ioab inimicus, ut passionem Christi, orbi salutiferam futuram, impediret. Absalon autem incendit Ioabi messem, quando Iudei non consenserunt dimitti Christum, sed cruci figi. [ERROR: no reftable :] 147r [ERROR: no reftable :] 147v [ERROR: no reftable :] cf. filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Is 1,2 [ERROR: no reftable :] cf. si ergo me quaeritis sinite hos abire Io 18,8 [ERROR: no reftable :] nos legem habemus et secundum legem debet mori Io 19,7
Absalon deinde regnum auferre nititur Dauidi patri. Quia Iudei de Christo
dixerunt: Nolumus hunc regnare super nos,51 et: Qui se regem facit, contradicit
Cęsari. Mittitur Ioab cum exercitu contra Absalonem. Semper Ioab contra impios mittitur: quia impii semper sub potestate diaboli sunt. Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo transfigitur. Iudei erroribus implicati diabolo subduntur. Dauid luget Absalonem: Christus deflet Iudeos et pro illis solicitus orat patrem, ut ignoscat eis.
Et quoniam Christi mysteria diuino succedebant consilio, ideo Absalon secutus
dicitur consilium Chusi, qui interpretatur arcanum siue profunditas. Iudicia enim
Dei abyssus multa.
Achitophel uero, quia Chusi consilium suo pręlatum uidit, suspendio sibi uitam
eripuit. Hic est Iudas, qui tradens sanguinem iustum, quum se peccasse
animaduerteret et coapostolos suos sibi pręponendos sciret, de uenia desperans,
suspendit se et crepuit medius.
Cęterum, quum fugeret Absalonem, Dauid cliuum oliuarum flens ascendisse
dicitur; et Christus fleuit
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.