Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
VIIII.
Dauid Miphibosetum Ionathę
filium bonis paternis donat, et mensę
suę
participem facit et Sibam seruum cum filiis terram eius colere iubet. Miphiboseth
os confusum, os uerecundum interpretatur. Qui de malo erubescit, haud facile ad
peccata prolabitur; et quoniam talis erubescentia de dono Spiritus Sancti uenit,
ideo Miphiboseth est filius Ionathę, qui columbę
donum interpretatur. Siba agros
eius
Annon Ammonitarum rex male accipit Dauidis legatos. Ioab aduersus eum
missus percussit Syros eius conductitios. Dauid quoque percussit Syros, ab
Adadozero Ioab uastat fines Ammonitarum et obsidet Rabbam. Quia diabolus humani generis inimicus, genti infideli dominatur et idem obsidet Rabbam. Rabba interpretatur iudicium. Nam et illos diabolus infestat, qui iudicio in bonis malisque discernendis utuntur, dum nititur mentem eorum peruertere.
Dauid cum Bersaba Vrię
adulterium committit et ipsum Vriam occidi facit.
Penituit Huius primogenitus filius mortuus est, secundus regnauit. Primi Iudei incredulitate perierunt, secundi gentiles in fide Christi dominantur. Amisit ipsa primum uirum Iudeos, et secundo iuncta est Christo, qui non uenit soluere Legem, sed adimplere. Seponamus interim crimen adulterii et homicidii a Dauide nostro, et inueniemus: quia Bersabe adultera erat sub Iudeis, ipsam non recte obseruantibus, postea, Vria mortuo, id est Dei luce in Iudeis extincta, iuncta est Christo Domino, et per eum genuit filios, qui in illa Christum prophetatum fide receperunt. Aduersa patitur Dauid: et Christus a iuuentute sua in laboribus fuit. Ex hac genitus est Salomon pacificus, quia ipsa nasciturum prędixit saluatorem. [ERROR: no reftable :] sic in MS-to [ERROR: no reftable :] qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius I Pt 2,22 (Is 53,9; II Cor 5,21!; I Io 3,9) [ERROR: no reftable :] 146v [ERROR: no reftable :] scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me Io 5,39
Ioab expugnaturus Hinc Dauid tulit regis diadema, populum serra disecuit et carpentis contriuit. In quibus uidelicet ante conuersionem regnabat diabolus, post conuersionem regnat Christus. Qui tunc serra secantur et carpentis conteruntur, quum per supplicia ad martyrii gloriam perueniunt. Et tunc Dauid reuertitur Hierosolymam, quum Christus martyribus suis largitur pacis ęternę coronam.
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.