Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica, Verborum 2644, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-adr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hic ergo obsistendum, hic omni ui atque conatu repugnandum, ne forte aperto ostio hic tam immanium minarum cataclysmus longe lateque sese effundat et quod residuum est terrarum occupet. Commune periculum communibus armis propulsandum est. Nemo in eo se tutum arbitretur quod ab impiorum finibus multa distet locorum intercapedine. Incendium quod timemus, nisi mature extinguatur, cum proxima quaeque exhauserit, ad extrema quoque proserpendo penetrabit. Nemo praeterea propriis uiribus confidat nisi fratri ab inimicis circumuento opem tulerit: et ipse similiter peribit. Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad unum illum debellandum tot regum, tot principum uiribus opus est quot ipse quondam regna Christianis et nuper Syris Medisque erepta possidet ac regit. Parum hoc praesides regesque nostri attendunt: si attendissent, nequaquam inter se, sed cum solo illo digladiarentur atque certarent. Nunc autem Hyspani cum Gallis miscent praelia: Itali inter se diuisi sunt, alii aliis fauent; mutuis itaque odiis flagrantes Dei aduersum se iram prouocant. Ecce non multo ante in Italia bellatum est; adhuc Ausoniae campi externorum domesticorumque cruore madent, nunc iterum inundandi nisi praesentis furoris motus opportuno pacis interuentu compescatur. Quod si paulo anteacti temporis, quando in Italia pugnatum est, caesorum cadauera numeremus, nonne exclamare licebit:
Heu, quantum terrae potuit pelagique parari
Hoc quem ciuiles hauserunt sanguine dextrae!
Poterant quippe Turcarum potentiae esse pares si, dum uixere, ita uniti contra impios irruissent sicut separati inter se certauerant. Et tamen -- proh nefas, proh facinus! -- indignum hoc idem scelus perpetraturi nunc mihi uidentur quod tunc commissum est. Stant in procinctu armatae acies tam infestis animis conflicturae ut nisi plurimis utrinque interemptis praelium dirimi non posse plerique opinentur. Nonne igitur praeda impiorum fient Deo ipsos ulciscente, qui tam nequiter inuicem dissident tamque capitali odio alii alios persequuntur? Quid enim magis iniquum quam in eos hostiliter agere quibus in omni necessitate adiumento esse deberemus? In eos, inquam, caedibus grassari pro quorum salute Christus mori non dubitauit? Resipiscite tandem, resipiscite insipientes! Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis, sed uni illi, qui uos omnes deuorare parat, futurae de uobis uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii alios consumpseritis, ille omni iam ope destitutos aggrediens facile in suam rediget potestatem et non educto (ut dicitur) gladio superatos legi suae seruire coget, suae obtemperare impietati. Desinite iam tandem, Christiani, aduersus Christianos bella gerere! Desinite caedibus inter uos desaeuire! Eodem nomine censemini, eiusdem religionis professionem tenetis; concordi ore unum patrem qui in coelis est confitemini, unum inuocate. Si per omnia igitur fratres estis, ut quid fraternitatis, immo etiam humanitatis obliti, discordibus animis inuicem confligitis? Ratio Deum placandi Nonne ob hoc maxime irascitur uobis Deus atque ut criminis huius a uobis poenas exigat infidelibus fauet atque opitulatur? Ex quo nulla sane mihi uidetur alia efficatior ratio placandi eum nisi ut indignationem istam, quam alius in alium concepistis, in placabilitatem et beniuolentiam conuertatis et iam unanimes atque concordes pro fide, pro religione, aduersum Christi Dei ac Domini nostri inimicos perstetis. Atque ita demum ille, qui nunc uobis dissidentibus aduersatur, reconciliatis placabitur et de Maumetanis infidelibus palmam triumphumque praestabit. Vt ergo Deo iuuante hoc fiat et sequatur, tuae partes erunt, Pater sancte, qui Christianorum omnium caput es, discordes componere, inter se praeliantes ad aequanimitatem mutuamque beniuolentiam reducere. Age igitur, nihil cunctatus tolle ab his quibus praesides funesta dissidia, tumultuantes mitiga, furentes placa, in gratiam reuocatos hortare ut societate inita coniunctisque copiis barbaricae gentis uim orbi minantem reprimant, fessis periclitantibusque Christicolis adsint et uniuersae Dei ecclesiae, quam Maumethana perfidia destruere molitur, simul opem ferant. Poena reorum differenda Sed et tu, Sanctissime domine, si quos in Christianis principibus ecclesiae Dei dicto minus audientes eiusque statui ulla in parte iniurias habes, differ ultionem, obsecro, et iustam aduersus delinquentes poenam in aliud tempus reserua inferendam, sicuti egisse prudentissimum quondam regem Dauidem sacra testatur historia. Rex Dauid Ioabum enim ducem et Semeum Gerrae filium noluit tunc punire cum peccauerunt: et quidem alter duos sibi pares gloriae emulatione per dolum interfecerat, alter ipsi maledixerat regi. At postquam ingruentibus bellis eorum opera diu usus fuisset, domitis iam inimicis filio suo Salomoni, cum sibi in regnum successisset, puniendos mandauit. Eius tu exemplo, Sanctissime pater, mulctam, quam illi qui ecclesiam offenderunt merentur, supprime parumper et cum Deo fauente communem Christianitatis nostrae inimicum a ceruicibus nostris repuleris, tunc demum in illos animaduertere poteris et quo digni erunt afficere supplicio. Nunc autem maxime expedit ut omnes pariter ad concordiam reuocare studeas, ad ineunda pacis foedera compellas, ut ipsi illa odia, illum furorem, quem in professionis suae consortes conceperant, in Maumetanam belluam, toti ecclesiae formidabilem, simul effundant. Non est huius temporis (mihi crede) domesticarum iniuriarum meminisse nec inter se depugnare uelle, ne forte apologo detur locus muris et ranae. Apologus muris et ranae Dum enim medio in lacu rana murem sibi alligatum in ima trahit ut mergat et mus in sublime nititur ut euadat, miluus illis altior in superficie aquae uolutantes conspicatus repente directo in illos uolatu ambos unguibus comprehendit rostroque dilaniauit. Sic, reor, istis fiet qui nunc inter se dissident, nisi dissidere iam desierint. Nam dum alii aliis perniciem meditantur, dum mutuo mordentur, diuisos ac debilitatos barbarus captata occasione inuadens facile superabit. At uero si iunctis exercitibus communicatisque auxiliis ab imminenti periculo sese (ut ante diximus) tuebuntur, perire non poterunt, uincere poterunt. Sicut enim modo seditione alienatos Deus odit ac detestatur, ita deinde amice copulatos adiuuabit ut uincant potius quam uincantur et de illo, qui omnibus nobis pariter infensus est, tandem superato triumphent. Pax Suscipiant igitur te hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem attulit, quia in se credentes Deo patri reconciliauit? Per peccatum enim eramus filii irae, per crucem autem Christi facti fuimus filii Dei. Idem tunc in carne nasci uoluit cum orbis terrarum positis armis in pace quiesceret. Tunc et angelos suos nostra omnium salute gaudentes concinere iussit: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Ad haec, quoties discipulos suos salutaret, dicere solebat: Pax uobis. Ipsis etiam, quotiens hospitium aliquod ingrederentur, ut pacem ei domui dicerent mandauit. Postremo ad caelum iturus unde descenderat, pacem illis tanquam thesaurum omnis iocunditatis et dulcedinis plenum legauit dicens: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. Cum ergo Deo et Domino nostro pacem ueram tam gratam esse apparet, tam acceptam, nonne manifestum est quanto eidem odio sint discordiae simultates, irae rixae, bella, inter illos praesertim qui de caelestibus unum credunt, unum sentiunt, eodem renati sunt baptismate, Christianos inter se fratres esse qui denique inter se fratres esse ipsimet non negant, dum orando unum patrem suum qui in caelis est confitentur. Quando igitur per Spiritus Sancti communicationem fratres sunt, fraterne fac uiuant et in illum dumtaxat, qui fraternitatem eorum abolere molitur, unanimiter armentur, concorditer irruant, quorumlibet fidelium damnum suum esse deputent. Alioquin si fratrum suorum calamitatis ac stragis tantum spectatores futuri sunt et non ultores, actum est de omnibus. Unus hodie, cras alter, perindie alius, communis inimici iugum tandem subibunt. Cumque simpliciter uniti Deo adiuuante superiores esse potuissent, disseparati atque ob hoc Deo inuisi singulatim conterentur. Veritatis uox est illa in Euangelio: Omne regnum diuisum contra se desolabitur et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se non stabit. In Christo credentium unum est regnum, una ecclesia. Si ergo diuisi esse perseruerauerint, profecto regnum illorum euerteretur. Fieri enim non potest quin uerum sit quicquid a ueritate est dictum. Id futurum siquis Euangelio minus credulus dubitat, audiat etiam gentilem illum, qui ait: Concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Audiat alium quoque ethnicum nomine Scilurum idem sentientem. Scilurus Hic octoginta (ut Plutarcus refert) filiorum erat pater. Quibus conuocatis hastilium fascem colligatum ut singuli confringerent iubebat. Non ualentibus ipse soluto fasce unumquodque hastile separatim assumens facile cuncta perfregit et ad illos conuersus: Videte, inquit, quod donec simul uniti eritis, inuicti permanebitis; sin uero diuisi, omnium offensis uos ipsos exponetis. Ne igitur singula Christianorum regna, dum inter se pertinaciter dimicant, ab infideli tyranno oppressa pereant, tuae sapientiae est, Pater sacrosancte, tuaeque dignitatis prospicere ut, qui secum dissident, sine cunctatione in gratiam redeant, iniurias remittant, pacem quam bellum malint et simul uniti a lupo illo luporum omnium rapacissimo, qui nullo sanguinis nostri haustu satiatur, se suaque defendant, laborantibus magno atque alacri animo succurrant, amissa repetant, recepta Deo propicio tueantur et conseruent.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica, Verborum 2644, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-adr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.