Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica, Verborum 2644, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-adr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
MAXIMO PONTIFICI ADRIANO VI. M. MARVLVS SPALATENSIS HVMILIS AC
SVPPLEX
Quum me, Sanctissime pater, uel exiguae admodum uel nullius omnino authoritatis esse scirem, te autem in summo omnium quae in terra sunt dignitatum honorumque fastigio sedere non ignorarem, uerebar profecto ad tantae maiestatis uirum mearum quicquam dare litterarum. Porro hesitantem ac diu dubium ad scribendum et ipsa tandem rerum ingruentium necessitas impulit et animi tui ubique uulgata mansuetudo persuasit. Atque ita mecum ipse tacitus ratiocinari coepi: si muliercula illa Samaritana cum Christo, Dei filio, colloqui non timuit, cur ego eius uicarium humiliter ac submisse affari formidabo? An non etiam Deum patrem quotidie ut nostri misereatur inuocamus et aduersa quibus praemimur ueluti praesenti atque audienti exponimus et explicamus? Decreui igitur hac epistola, etsi minus auribus tuis digna, nobis tamen necessaria, declarare primum mala quae patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope sumus quam illis qui procul extimescendum. Hoc autem ne accidat per te unum praestari posse confidimus, si studium curamque omnem, sicuti debes, adhibere non destiteris. Mala quae nos premunt haec sunt. Quotidianis infidelium Turcarum incursionibus infestamur, sine intermissione carpimur; alii trucidantur, alii in captiuitatem abeunt; res diripiuntur, pecus abducitur, uillae uicique igni comburuntur; agri, quibus cultis uitam sustentabamus, partim uastantur, partim sublatis cultoribus deserti obsitique spinis, non frugibus germinant; muris tantum defendimus salutem satisque habemus quod nondum oppida ipsa Delmatiae nostrae obsideantur atque oppugnentur, intercedente nescio quo adumbratae pacis foedere. Solis ergo urbibus parcitur; cetera omnia predae rapinisque exposita sunt. Tunc autem et urbes ipsas perfidus ille procul dubio inuasurus est et dominis nostris Venetis, quibus nunc se amicum simulat, bellum aperte indicturus cum aliorum regna oppresserit. Pax Maumetana cum Christianis Quomodo enim ullius Christiani amicus esse potest qui Christo aduersatur, qui neque religione neque legibus neque moribus nobiscum conuenit? Profecto ubi tanta rerum dissimilitudo est, ibi nulla unquam intercedere amicitia potest nisi simulata. Foedus ergo, quod cum illo nos modo habere fatemur, metus ne acerbiora his quae diximus pati contingat fouet, non ratio approbat. Sustinemus enim mala et dissimulamus ne peiora subire cogamur. Praesentes nostras erumnas breuiter recensuimus; iam aliorum quoque calamitates cursim perstringemus. Omitto superioribus temporibus ista omnium Antichristorum impiissima natio quot regna Christianis abstulerit, quot prouincias, quot oppida sibi subdiderit, ecclesias euerterit, aras prophanauerit. Quae, quoniam plus quam satis nota sunt omnibus, non est necesse nunc repetere. Olim fleuimus, olim lamentis lachrymisque prosecuti sumus monasteria desolata, uirgines constupratas, pueros baptismate sacro dudum purificatos deinde uero Maumethanae perfidiae more circumcisos et ex fidelibus infideles factos. Sed praeteritorum malorum pene obliuisci compellimur praesentibus oppressi angustiis, non quia grauiores sint sed quia recentiores. Vix enim ullo die cessant immanes infidaeque bestiae quamcunque possunt iniuriam Christi inferre cultoribus. Templa in quibus iugiter Deo sacrificabatur stabula iumentorum fiunt; sanctorum corpora, quae fidelibus uenerationi erant, infidelium pedibus conculcantur. Pictae ficteque beatorum imagines, ipsius etiam Saluatoris nostri et Mariae uirginis, eius matris, aut dissipantur aut in sterquilinium proiiciuntur. Denique nihil praetermittere impii pium putant quod religioni nostrae ludibrio fore arbitrantur. Atque talia quidem et quondam passi sumus et nunc patimur. Post haec commune periculum exponam etiam illis qui nihil horum experti sunt imminens atque timendum. Periculum Unum quippe insatiabilis lupi huius propositum est nunquam conquiescere donec quicquid adhuc reliquum Christianae ditionis esse nouit suo subdat imperio cogatque omnes suae obedire legi, Christum negare, Maumethum adorare, nolentes neci tradere si praeualuerit. Pannoniae regnum Cumque uires suas tantae exequendae rei satis iam sufficere putet, unum Pannoniae regnum sibi maxime impedimento esse ratus ad perficiendum quod cogitat, ingenti coacto exercitu illud nuperrime inuasit. Et se primo quidem impetu castella quaedam ad Danubium posita caepit, mox inter Sauum et Drauum castrametatus omnem regionem illam depopulatus est, captiuos ad unum interfici iussit. Nec multo post Belgradum, et natura loci et armorum ui munitum oppidum, quod olim proauus eius capere nequiuerat, ipse expugnauit. Inde ibidem relicto praesidio, quoniam hyems appetebat, in hyberna recessit primo uere rediturus ut totum regnum illud, si possit, armis occupet. Quo ipso amisso quid, quaeso, reliquum spei Christianis erit se suaque tuendi aut quae fiducia cum tam ualido hoste manum conserendi? Actum est, mihi crede, de Re publica Christiana nisi omnes pari animo, equali fide, concordi proposito, opes uiresque coniungant et sociis agminibus Christique nomine inuocato simul ad bellum procedant morique magis optent quam barbaricae perfidiae unquam seruire. Auxilia igitur quamprimum ab omnibus mittenda censeo illi regno quo, si hostis (Deus hoc auertat!) potitus fuerit, aperta erit ei uia Germaniam Italiamque inuadendi, Illyriam omnem opprimendi, reliquum denique Christianorum orbem sibi subiugandi. Hic ergo obsistendum, hic omni ui atque conatu
repugnandum, ne forte aperto ostio hic tam immanium minarum
cataclysmus longe lateque sese effundat et quod residuum est
terrarum occupet. Commune periculum communibus armis
propulsandum est. Nemo in eo se tutum arbitretur quod ab
impiorum finibus multa distet locorum intercapedine.
Incendium quod timemus, nisi mature extinguatur, cum proxima
quaeque exhauserit, ad extrema quoque proserpendo penetrabit.
Nemo praeterea propriis uiribus confidat nisi fratri ab
inimicis circumuento opem tulerit: et ipse similiter peribit.
Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad
unum illum debellandum tot regum, tot principum uiribus opus
est quot ipse quondam regna Christianis et nuper Syris
Medisque erepta possidet ac regit. Parum hoc praesides
regesque nostri attendunt: si attendissent, nequaquam inter
se, sed cum solo illo digladiarentur atque certarent. Nunc
autem Hyspani cum Gallis miscent praelia: Itali inter se
diuisi sunt, alii aliis fauent; mutuis itaque odiis flagrantes
Dei aduersum se iram prouocant. Ecce non multo ante in
Italia bellatum est; adhuc Ausoniae campi externorum
domesticorumque cruore madent, nunc iterum inundandi nisi
praesentis furoris motus opportuno pacis interuentu
compescatur. Quod si paulo anteacti temporis, quando in
Italia pugnatum est, caesorum cadauera numeremus, nonne
exclamare licebit:
Ac ne ego pluribus utens uel prudentiae uel uirtuti tuae diffidere uidear, finem faciam, si tamen adhuc pauca quaedam subiecero non tui adhortandi causa, quem in omnia paratum esse confido, sed desiderio meo quo uror obsequendi. Rogo igitur ostendas te tot populorum praesidem quot tuae fidei a Domino habes commendatos, id est omnium Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas Pontificis Decet certe res ista Pontificem optimum excelsique animi Adrianum magis (ut equidem uideo) aduersus infideles lupos animatum quam a me dici queat. Non desinas, Pater sanctissime, illos, qui in finibus sunt, armis, pecunia, rebus necessariis iuuare, quo facilius in proposito persistere queant non dedendi se prophanis neque loco suo decedendi. Tuam ea in re liberalitatem praedicabunt Croatiae quae adhuc supersunt oppida Liburniaeque dynastae omnes arciumque prefecti. Sed multo gloriosius in caelesti regno coram Domino, cuius in terra uices geris, praedicabunt angelici spiritus, si Christianos principes ad sanctiendum pacis foedus coges et omnes pro orthodoxae fidei gloria ad expeditionem aduersus infideles assumendam solicitaueris atque interim periclitanti Pannoniae opportunum auxilium extemplo mittendum curaueris. Nihil ecclesiae tuae salubrius, nihil tibi laudabilius, nihil Deo gratius hoc tempore efficere potes. Vale in Domino semper. Quem, ut tibi gregique tuo uolens propiciusque sit, obsecrare die noctuque non cessamus. |
Vade retro
| Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.