Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caeterum quoniam de Drinone fluuio meminimus, de quo nostrae aetatis homines ambigunt, an idem sit, cum eo amne, quem Plinius Drilonem[ERROR: no reftable 1:] uocat, uisum est haud absurdum paululum excedere ad demonstrandum hunc amnem et Drilonem, quem uulgo Boianam dicunt, eundem non esse, quamuis Hermolaus Barbarus Venetus in Plinianis castigationibus eundem esse uelit, deceptus cum uocabuli similitudine, tum quia apud ueteres scriptores Boianae nomen nusquam extat. Et Plinius forsan, quia de Drinone nullam mentionem facit, hos duos procul dubio amnes unum esse putauit, hac maxime, ni fallor, causa lapsus, quod hi duo amnes non procul a Scodra oppido inter se coire pene uidentur, utpote qui ibi haud magno terrae spatio, dum Drinon Scodrensem agrum praeterfluit, dirimantur, atque inde, uelut ex eodem fonte bifariam effusi, mox magno interuallo disiuncti Adriatico mari uterque accipitur.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.