Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Relictis igitur paucis ad custodiam loci amnem traiciunt, atque ad hostem alacres uadunt. Turcae, ut quibus Albanesiorum ferox ingenium semper formidolosum fuit, conspicati Christianos plures numero quam existimauerant, incerti quid agerent, quieti aliquamdiu stetere, incerta uoluere consilia:[ERROR: no reftable 1:] metus enim fugam, pudor manum conserere suadebat. Albanesii uero rati, ut erat, Turcas metu perculsos, hostilique formidine

-- 178 --

abutentes eos ex aduerso ingenti clamore sublato inuadunt.[ERROR: no reftable 2:] Quos quidem quiescentibus auxiliariis Christianis, qui cum ipsis Turcis aduenerant, primo fere congressu in fugam coniectos magna ex parte trucidarunt, equisque atque armis haud paruo reguli emolumento spoliarunt, utpote qui nulla ferme re ad talem expeditionem necessaria instructus Lyssum accesserat.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.