Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum quantum cladis in ea parte Dalmatiae, quae ad occidentem solem
uergit, Venetorum mercenarius miles accaepit, tantundem fere ad Lyssum
oppidum hosti duce Alexandro Albanesio redditum est. Est autem Lyssum
oppidum aliquot ante annis Turcarum metu, qui illas accolunt regiones, a
continenti atque antiquis sedibus in insulam, quam mare litori obiectum et
Drinon amnis duobus ostiis[ERROR: no reftable 1:] in salum effluens efficit, ab ipsis ciuibus
nequicquam plane traductum. Nam Scodra a Turcis de Venetis capta Lyssum
quoque barbarorum iugum haudquaquam 210
effugit, quanquam ante bellum, quod nunc Turcae cum Venetis gerunt,
tributarium magis barbaris quam in eorum erat ditione. Hoc autem bello
exorto eius oppidi ciues Turcarum auersati tyrannidem sese Venetis
tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum
insita Albanesiis temeritate atque in Turcas odio. Porro haec loca licet
Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios
uocant, incoluntur.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|