Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caeterum quantum cladis in ea parte Dalmatiae, quae ad occidentem solem uergit, Venetorum mercenarius miles accaepit, tantundem fere ad Lyssum oppidum hosti duce Alexandro Albanesio redditum est. Est autem Lyssum oppidum aliquot ante annis Turcarum metu, qui illas accolunt regiones, a continenti atque antiquis sedibus in insulam, quam mare litori obiectum et Drinon amnis duobus ostiis[ERROR: no reftable 1:] in salum effluens efficit, ab ipsis ciuibus nequicquam plane traductum. Nam Scodra a Turcis de Venetis capta Lyssum quoque barbarorum iugum haudquaquam 210 effugit, quanquam ante bellum, quod nunc Turcae cum Venetis gerunt, tributarium magis barbaris quam in eorum erat ditione. Hoc autem bello exorto eius oppidi ciues Turcarum auersati tyrannidem sese Venetis tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum insita Albanesiis temeritate atque in Turcas odio. Porro haec loca licet Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios uocant, incoluntur.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.