Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Venetis, qui quidem 208 uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice
efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone
ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod
a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem
imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese
absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus
Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum tresdecim tantum hostiles triremes
armis hominibusque uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni
in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro, linteis, funibus canapinis, et
nauali alia materia ad naueis edificandas simulque instruendas erant refertae. Turcae,
trepidis suorum nuntiis ex proximis locis exciti, ad litora, qua maxime flamma fundebatur, accurrunt, simul ut incendium restinguerent, simul ut abreptas naueis, si possent,
hosti eriperent. Itaque in ducentos circiter Christianos, qui aut praeda occupati nondum
naueis repetierant, aut armis graues nandiue ignari[ERROR: no reftable 1:]
sese undae credere ausi non sunt,
impetu facto partim trucidarunt, partim uiuos coeperunt, Venetis extra iactum teli litore
submotis atque inspectantibus.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|