Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Igitur Iacobus nihil non regiae fortunae simulque Turcarum uirtuti patere ratus, securus propter Peloponnesiacum[ERROR: no reftable 1:] litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium[ERROR: no reftable 2:] Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum uenerantur) terram osculo magna spectantium admiratione contigit, ita, ut erat in genua submissus, oculis in coelum sublatis, Grates tibi, inquit, summe Deus, ago, quod me mari quoque, quod quidem uix sperare audebam, hostibus meis prętuleris.[ERROR: no reftable 1:] Iam enim illis confessionem concessi maris, quasi uictis, palam expressimus,[ERROR: no reftable 2:] dum nos pugnandi copiam facientes fugiunt, nec pugnae sese per metum committunt.
Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.